useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.109
Signature: 1.5.109
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Juli 1610
Sitzung vom 3. Juli 1610  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [3. Juli 1610] III. Julii ab excelso regimine accepi decretum F. quo injungebatur ut aliqui doctores nostrae facultatis ordinentur qui postquam civis [fol. 33r] quidam Viennensis Otto Conradt nomine impie sacerdotem venerabile sacramentum per viam publicam gestantem furibunde invaserat eundem examinent et inquirant an ex furore maniaco hoc fecerit nec ne et si sic ut quam primum curetur judicium denique facultas suum excelso regimini super hoc exponat. Quod decretum statim facultati exhibui ut qui ipsum adirent examinarentque ocius decerneretur ad quod perficiendum ordinatus fuit D. D. Piribachius qui una cum D. Pannisodt quem secum assumserat hominem exploravit et quantum ipse deprehendere potuit scripto retulit. Sed quia sic facultati nondum satisfieret ob difficultatem negotii et in

    informatione nostra hominis hujus vita et mors consistere videbatur unanimiter hoc altius considerandum conclusit in plena congregatione quam ob id 10. Julii institui. In qua denuo repetita fuit relatio D. D. Pirbachii G. et postquam multum hincinde de negotio hoc arduo et conscientioso disputatum esset consideratis considerandis deprehensum est temperamentum hujus hominis per se alias malitiose a naturali discessisse quidem unde quidem audacior factus et furiosam quandam malitiam contraxisset in tantum tamen non lapsum esse ut pro maniaco et vesano possit dijudicari quare ut nervosum responsum excelso regimini reddendum ista breviter continens conciperetur determinatum est et injunctum hoc munus domino D. Pirbachio qui dum aliis negotiis occupatus se excusaret egomet responsum quod et approbatum fuit tali concepi forma et modo ut sequitur:

    Hochlöbliche N. Ö. Regierung.

    Genedige Herrn E. Gn. Decret, Ott Conraden Burgern und Greisslern alhie betr. Haben wir mit gebierlicher Reverenz empfangen, hierauf wir zum Bericht E. Gn. anzudeutten nicht underlassen sollen, wie woll es schwär und sehr gefährlich sey, dergleichen Leuth, ob sy mit rechter Aberwiz oder angenobener Bosheit behafft sein mechten, zu erkhennen und zu urthaillen, weil bewusst, das offt und villmall ex ficta et dissimulata dementia durch solche auch die aller geschickht und geübteste Medici betrogen worden. Jedoch haben wir auss schuldigem Gehorsamb [fol. 33v] alssbaldt durch etlich unserer Facultet Doctores bemelten Ott Conradt aufs vleissigist examiniern lassen, welche sovil auss allerlay Umbständen, Zeichen und Indicien zu erforschen und abzunemben gewest befunden, was er sowoll auss aigner angeborner alss zuefälliger und selbst gezigleter colerischen hitzigen Complexion durch unordentlich Verhalten in sex rebus non naturalibus fürnemblich aber mit den stärckhisten Weintrinckhen, dessen er in stetten Gebrauch gehabt und noch an iezo sehr begierig ist, ein furiosisch grimmiges Gemueth erlangt, dahero zwar keckher unerschrocken oder villmehr bosshafftig und frecher worden. Welches aber dennoch nicht de praesenti eine vera mania oder rechte Unsinnigkeit soll und mag genennet werden, obwohl zu derselben dises ein grosse disposition berait schafft und gleich ein Anfang ist. Solches wir khurzlich E. Gn. berichten und bevelhendt.

    N. Decanus et facultas medica.

    In eadem congregatione ad informationem H. dominorum superintendentum stipendi Emericani quia unus tantum locus fuit vacans Mag. Helffrichover Viennensis hunc impetravit ita tamen ut lectionibus sedulo intersit et diligentiae suae specimen publica disputatione paulo post edat. Alter vero Casparus Rihelius ob modestiam ipsius et compertam diligentiam impetravit ut de restantiis stipendii dicti interim sustentetur donec locus vacet.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.