useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.110
Signature: 1.5.110
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Juli 1610
Sitzung vom 16. Juli 1610  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [16. Juli 1610] XVI. Julii Joannes Maternus disputavit suas theses in auditorio medicorum. Et quoniam negotium privilegiorum nostrorum tum propter comitia provincialium tum aliis de causis dilatum esset animadvertens ego a re facultatis non fore si diutius differatur ad XXIII. Augusti institui congregationem ad quam simul convocati apotecarii comparuerunt. In praesentia ergo horum facta prius brevi relatione quid facultatem moverit ad privilegiorum confirmationem simul atque extensionem petierit praelecta sunt ipsis privilegia inclytae facultatis nostrae a serenissimo moderno rege Hungariae Matthiae II. Domino nostro clementissimo noviter concessa.

    Quibus perlectis et intellectis quaesitum fuit an velint in posterum haec privilegia praesertim vero articulos IV. [fol. 34r] et V. diligenter uti obligati essent observare.

    Responderunt se non posse authoritati regiae quid detrahere ita nec privilegis resistere ideoque se policeri quod vellent eisdem satisfacere hac tamen cum conditione ut gravamina ipsorum facultati paulopost proponenda emendarentur. Facultas hac in re ipsis omnem suam operam et assistentiam benigne recompromisit. Eandem ob causam et ne privilegia ullum laterent iterum 3. Septembris indicta dominis doctoribus colegii nostri congregatione convocati sunt quoque chirurgi barbitonsores simul et balneatores qui frequentes adfuerunt. Eisdem similiter praelecta sunt privilegia deinde admoniti sunt ut haec sub juramento quo facultati obstringuntur diligenter et stricto observent quod et polliciti sunt.

    Conclusum tunc etiam fuit ut catalogus quidam domino cum doctorum facultatis et aliorum hic jus practicandi habentium conscriberetur apotecariis tradendus ne praeter illorum qui in catalogo comprehenderentur ullius receptum conficiatur. Hujus etiam ne inscii essent et ut in posterum nomina receptis suis subscriberent aulae medicos et provincialium esse scripto admonendos. Tertio me facultatem monente esse omnino necessarium ut repeterentur officinarum visitationes. Pro visitatoribus electi sunt D. D. Joannes Petrus Magnus et Pisellus quibus ego decanus adjungebar. Visitavimus officinas ad ursum nigrum aureum leonem rubeum cancrum et nigrum elephantem. Reperta fuerunt omnia sat male confecta et indisposita. De his moniti apotecarii praetenderunt donec certum ipsis a nobis porrigatur dispensatorium interim aliter vix fieri posse.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.