useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1104
Signature: 1.5.1104
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Juni 1668
Sitzung vom 21. Juni 1668  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [21. Juni 1668] V. congregatio 21. Juni. Georg Michelbekh, ein Theriakkhramer cum socio circumforaneo supplicant ut possint vendere theriacam et balsamum atque petunt attestationem a facultate. Denegatum fuit.

    N. Feuerabendt chyrurgus Crembsensis huc adventans petit examinari non autem ut chyrurgus sed tantum in particulari super suo emplastro ad ulcera antiqua. Pluralitas statuit ut non examinetur nisi ut chyrurgus et si habeat tonstrinam assignatam, non vero privatim super emplastro quod quia praestare noluit neque potuit cum tonstrinam non haberet inexaminatus abiit.

    Panian med. stud. abiturus Ratisbonam cum filio D. Sala, regiminis regentis rogat ut stipendio Püttneriano ulterius frui possit. Responsum quamquam non extra urbem degentibus sed indigenis tantum studiosis stipendiis frui liceat attamen quia supplicans studia medica continuare cupit hactenus in iis sedulus et moribus probus fuit eoque titulo facultati serio commendatur ut stipendio hoc per annutim spatium fruatur, concessum est. [fol. 341 v]

    Dom. Rudolphi med. stud. petit materiam disputandi pro exercitio. Responsum adferat testimonium ab omnibus dom. professoribus.

    Varie rixabantur inter se obstetrices seniores et juniores propter coadjutrices. Conclusum ut juxta statutum piae memoriae D. Ludwig non nisi 12 seniores habeant coadjutrices per 4 annos, quas etiam frustra doceant, junioribus vero licitum non sit habere coadjutrices et si quae habeant deponant et invalidae habeantur pro examine. Contentiosae quoque Veronica et Formarinin praeterea Barbara Langin et Anna Maria Kheynin compositae sunt.

    Pharmacopoei Viennenses decretis tam a regimine quam consistorio et facultatis minus obedientes et genericam tantum taxam non autem specificam medicamentorum attingentes imposita tandem mulcta a consistorio 100 ducatorum taxam specificam tradiderunt. Conclusum ergo ut ila per quosdam deputatos doctores revideatur et examinetur ideoque 8. Junii convocavi dom. D. Schlütter, Hefner et Sorbait, Ilmer, Beckers, Schönaich, Greisl et factum est initium aestimationis. Sexies reiterato convenimus serioque pensitatis et ponderatis variis aliorum locorum et plurium civitatum taxationibus colatis valorem et taxam omnium medicamentorum tam simplicium quam compositorum simul etiam materialium secundum aequum et bonum confecimus quae tamen a regimine avocata non fuit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.