Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. Februar 1669] III. congregatio 26. Februarii. Lis fuit inter Butler circumforaneum et Joannem Weihardt. Hic accusavit illum calumniose sed probatione deficiente et invalida poena 4 imp. dictata fuit quos post longam tergiversationem tandem deposuit.
157 Fol. 345v-349 sind leer.
Balneatores civici accusarunt balneatorom hospitalis eo quod expracticasset aliquod privilegium aulicum per male narrata. Conclusum fuit ut citaretur et si fieri posset privilegium illud nimis liberale et ejus capacitati minime respondens anihilaretur.
Conclusum fuit ut citarentur Neostadienses balneatores qui postea per decretum aliquoties citati fuerunt sed non comparuerunt. [fol. 351 v] Item ut Martinus balneator citaretur.
Assignata fuit materia disputationis dom. Plöckner med. stud. quam defendit. Supplicavit mulier maritum de impotentia virili accusans sed relegata fuit ad forum consistoriale quod tandem pro viri illius inspectione facultatem requisivit et inspectus inventus est bone membratus mulier autem quae lamentabatur de pingui jusculo cum capitulo tamquam insatiabilis dimissa est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1120, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1120/charter>, accessed at 2024-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success