Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[14. Dezember 1670] Decimo quarto Decembris balneatores Viennenses per libelum supplicem pluribus exposuerunt quatenus Martinus Kagermayr solummodo pro balneatore et chirurgo super hospitale civile fuerit examinatus modo vero praedicto hospitali valedixerit et propriam tonstrinam in civitate Leopoldina emerit ac exstruxerit proindeque seniores [fol. 376v] denuo facultati praesentarint insinuando quod si praedictus Kagermayr collegio balneatorum velit incorporari licet antea examinatus fuerit sua magisteria prius componere debeat proinde magisteria ipsi componenda fuerunt assignata nimirum emplastrum oxycroceum et unguentum apostolorum. Fuit approbatus et ipsi fuit datum testimonium quo tandem balneatores fuerunt contenti et acquieverunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.1134, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.1134/charter>, accessed at 2024-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success