useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1135
Signature: 1.5.1135
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Jänner 1671
Sitzung vom 24. Jänner 1671  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [24. Jänner 1671] I. congregatio 24. Januari. Insinuatum fuit quod facultas in parata pecunia 450 flor. habeat de facto a moderno pedelo obligationem 200 flor. pro annuo interesse. [fol. 358r] An vero supranominata pecunia sine fructu ulterius retinenda vel pro annuo interesse exponenda facultati exposui. Conclusit quod si secure elocari non possit potius in ladula retinenda. Fridericus Stiftkens 29. Januari pharmacopoeus Badensis supplicat facultati pluribus

    insinuando quod in civitate Badensi ampliorem domum emerit et pro solutione aliqua pecuniarum summa indigeat rogatque quatenus facultas 300 vel 400 flor. concedere dignetur. Paratus est domum ipsam vineas suum pharmacopolium oppignorare insuper dom. Gimnig pharmacopoeum ad aureum gryphum fidejussorem praesentat. Conclusit facultas si supplicans facultati assecuraverit apud librum fundi nimirum quod simus priores et dom. Gimnig cavere velit quod cum desiderata summa pro annuo interesse ipsi velit gratificari. Si autem hoc praestare non possit vel velit pecunia potius retinenda quam cum periculo extra civitatem exponenda. Conditiones istae supplicanti nimis visae fuerunt durae ideoque a facultate nihil amplius petiit.

    Fuit propositum quod aliqui doctores de facultate acta sua necdum inscripserint et inprimis D. Rechperger qui bis diversis temporibus decanatum gessit sed nunquam acta sua inscripsit similiter D. Ganser acta sua nondum inscripsit. Unde summa rerum ad facultatem spectantium emergit confusio adeo ut subsequentes decani rerum inchoatarum vel perfectarum neque principium neque finem invenire possint proindeque omnium votis fuit conclusum ut diligenter imposterum inscribantur acta etiam is qui acta sua non inscripsit non possit neque debeat imposterum eligi in decanum. [fol. 358v] Tandem D. Rechperger et D. Ganser promiserunt quod ante instans festum paschatis acta sua certo certius velint inscribere. Praeterea motum fuit a D. Rechperger quod über actorum antiquus sit perditus proinde diligenter indagandum esse quonam über iste devenerit de decanatu in decanatum donec über iste fuerit restitutus.

    Supplicem libelum porrexit facultati Andreas Fünfhauser med. dr. Ingolstadi promotus rogando quatenus facultas hic Viennae practicandi licentiam concedere dignetur quod libenter vellet statutis accommodare sed media ipsi pro nunc deesse nihilominus intra biennium se jura persoluturum et reliqua quoad repetitionis actum spectant praestiturum. Sed pluralitate votorum non fuit admissus datumque fuit responsum ut alibi conditionem quaerat a praxi autem hic Viennae abstineat. Praeterea venit huc Viennam Praga doctor quidam medicinae nomine Bizetius praxim passim exercens contra facultatis statuta. Conclusit facultas ut per decretum moneatur ut se intra 3 septimanas statutis facultatis conformem reddat vel hinc abeat et a praxi abstineat sub certa mulcta. Decretum fuit missum interim per libellum supplicem a sacra caesarea majestate licentiam hic permanendi obtinuit donec processum in judiciis quem falso praetendit ad finem produxit. Interim ad manum meam promisit quod hic praxin medicam exercere non velit et si deprehensus fuerit quod poenam dubire velit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.