useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.114
Signature: 1.5.114
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. September 1610
Sitzung vom 28. September 1610  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [28. September 1610] Itaque ob hanc solummodo causam alia congregatio fuit celebrata 28. Septembris ad quam convocati apotecarii comparuerunt. Quaesitum ergo ab illis cum esset an scriptum hoc recognoscerent suum et an manibus propriis subscribere vellent fassi quidem sunt factum et conceptum esse omnium ipsorum consensu subscribere tamen nomina sua non voluerunt. Quare facta exprobratione severa [fol. 35r] quod non solum sicce immemores dati juramenti et prioris promissi inobedientiam suam erga facultatem demonstrent sed quod etiam regiae majestatis summae authoritati maxime inde detrahatur ob idque eos gravissima poena dignos esse. Iterum ergo hujus criminis et delicti admoniti et interrogati an vellent sicuti antea promiserant articulos IV. et V. privilegiorum ad ipsos potissimum spectantes et ita fidem prius datam servare vel non facto invicem ad partem consilio de novo compromiserunt. Et propterea ipsis fuit exhibitus catalogus seu lista (ut vocant) dominorum doctorum legitime hic Viennae practicantium quam lubenter acceperunt potentes adhuc sicuti antea in gravaminibus ipsorum tollendis et abrogandis facultatis inclytae consilium et assistentiam. Petitioni ipsorum annuit facultas et dimissi sunt. Secundo quoniam hactenus apotecarii in visitationibus officinarum et alias saepe urserant dispensatorium secundum quod omnes et singuli dirigerentur de hoc perficiendo collocutum est et conclusum ut facto indice (iste enim labor cum difficillimus foret) inter certos doctores facultatis particulae distribuerentur qui eas pro occasione reviderent emendarentque tandem autem pro finali censura et ratificatione toti facultatis traderent.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.