useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1147
Signature: 1.5.1147
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. September 1671
Sitzung vom 27. September 1671  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [27. September 1671] 27. Septembris celebratum fuit festum Ss. Cosmae et Damiani. Sacrum celebravit rev. dom. der fürstlichen abedai Emerian imperio160, orationem egit Wilhelmus Couss med. stud. quem facultati ut juvenem bonae spei commendo. [fol. 362r]

    Jacobus Demuett Anglicus circumforaneus pessimus porrexit facuItati supplicem libellum insinuando, quod sub decanatu D. Sorbeit fuerit examinatus supra certa quaedam medicamenta desuper ipsi fuisse datu in testimonium sed in nundinis Neostadiensibus per D. Habersack et D. Schlabium, cooperante D. Rechperger qui tunc temporis Neostadii cum sua majestate morabatur denuo ablatum atque ad judicis ibidem manus depositum. Proinde rogat sibi vel testimonium vel jura exposita restitui. Verum D. Sorbait facultatem aliter informavit nimirum quod praedictus agyrta fuerit examinatus supra oleum vitae ejusque praeparationem juxta datam ab ipso agyrta descriptionem. Interim in eodem examine produxit pillularum descriptionem: Rec. Extr. Cochiarum drachmas 2, Extr. hellebori nigri dracham 1, Ricini americani scrupulos 11; fiant pill. instar pisorum. Dosis pill. 1. Verum examinatores illum supra has pilulas noluerunt examinare imo prohibitum ipsi fuit ne tales hic venales habeat vel publice vendat. Ad importunam vero iustantiam datamque promissionem quod hasce pilulas in Austria non velit vendere publice sed in Anglia, Pomeriana, Suecia aliisque locis septentrionalibus, extorsit aliquod testimonium. Praeparatae fuerunt pilulae dictae a nostris pharmacopoeis sed nullum effectum fecerunt quia falsam dedit descriptionem quod agyrta ipsemet fuit fassus.

    Imo D. Sorbeit jam dudum solicitavit Brunae, Possoni imo per literas ad ipsum scriptas ut testimonium restitueret per falsa narrata expracticatum. Conclusit facultas ut testimonium a judice Neostadiensi repetatur et ad manus decani deferatur deinde cassetur annihilaretur quod etiam fuit factum. Interim si dom. D. Sorbeit aliquale testimonium sub proprio sigillo agyrtae dare velit erit ipsi liberum. [fol. 362v]

    Insinuatum praeterea fuit ut facultas imposterum non sit tam facilis in examinandis agyrtis ac circumforaneis ac dando testimonio cum sigillo facultatis.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.