useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.117
Signature: 1.5.117
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Oktober 1610
Sitzung vom 20. Oktober 1610  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [20. Oktober 1610] Ad diem XX. Octobris convocatis ultimo dominis doctoribus propter electionem novi decani apud me frequentes comparuerunt. Ante [fol. 35v] resignationem autem proposui primo decretum N. a venerabili consistorio XIII. Octobris mihi transmissum per quod injungebatur facultati ut quam primum informationem det an recessus Nie ex templo D. Stephani qui fit ob collationem quandam ad aulam episcopalem in festo corporis Christi praesente ibi sua majestate regia ejusque consiliariis non possit abrogari aut omnino tolli. Conclusum est respondendum esse consistorio cum de hac re alias nunquam mota sit difficultas sitque consuetudo haec ultra omnium memoriam nos hujus consuetudinis et recessus aliam rationem reddere non posse praeter hanc quod nimirum in actis reperiatur tantam fuisse olim studentium multitudinem quae cum propter processionem esset congreganda et in ordinem redigenda ad id non fuerit convenientior locus et occasio quam aula episcopalis. In templo enim ob frequentiam hominum authoritatem principis et angustiam loci ne confusio aliqua et turba concitaretur fieri id nequaquam potuisset.

    Quod autem detur colatiuncula id fieri per accidens et forte gratia duorum ilorum senatorum Viennensium qui rectorem deducere solent vel aliorum etiam qui dum ibi paulisper expectant ne mora haec illis esset taedio. Censere ergo nos consuetudinem tam antiquam non ita subito esse permutandam aut abrogandam. Responsum tamen exhiberi non debet donec prius aliarum facultatum intellecta sit relatio.

    Secundo quia Pithopoeus ineptus empiricus et idiota per male narrata ad intercessionem cujusdam aulici artis nostrae ignari a sua majestate decretum potestatemque medicinae practicam hic Viennae exercendi adeptus esset ut lit. C. hocque mihi per executionem solitam intimasset idem facultati proposui quapropter facta de hoc negotio sufficiente deliberatione domini doctores consultum fore judicarunt si conciperetur scriptum regiae majestati tradendum in quo primum gratiae essent agendae quod more antecessorum pissimae memoriae nobis privilegia talia concesserit quibus non solum ordo decens in politica conservetur sed etiam majestas regia inde non parum excrescat et illustretur.

    Secundo conquerendum esse de foeneratoribus et empiricis insciis ex quorum numero esset iste Pithopoeus qui suis coloribus deberet hoc loco exacte depingi. Tertio addendum quod si tot ad instantiam cujusvis qui artem non intelligit per falso narrata licentiam practicandi tam facile impetrent nostra privilegia cito invalida reddi. Quare rogare nos dignari regiam majestatem privilegia nobis concessa defendere [fol. 36r] tueri sibique magis curae esse.

    Quod scriptum tamen vel ejusdem tenoris ut a subsequenti decano in forma bona conciperetur determinatum est.

    Tertio über statutorum facultatis nostrae quia totus lacer esset et vix amplius ullius usus ego hunc meo aere et propriis impensis reparavi adjunctis simul ne semper ad originalia recurrere opus sit omnibus privilegis a serenissimis olim et potentissimis imperatoribus regibus ducibus et archiducibus Austriae etc facultati medicae concessis et elargitis ex originalibus suis bona fide transsumptis et authoritate notarii universitatis jurati confirmatis eumque librum sicuti nunc est inclytae facultati pro ipsius commodo et publica utilitate praesentavi donoque dedi. Quod donum exiguum licet sit facultas tamen inclyta cum summa gratiarum actione accepit.

    Ultimo officium mei decanatus resignavi. Accepta: Pro admissione ad consilia facultatis dedit D. Balthasar Pastorius 6 sol.;

    Christianus Habersack pro examine in chirurgia dedit 3 flor., Christianus

    Rotthermel balneator item pro examine chirurgiae solvit 3 flor. Summa: 6 flor. 6

    sol.

    Expensa: Bajulo cistarum 15 cruc, tabellario pro literis a me ad D. Thiel missis 30

    cruc, pro duabus capsis ex lamine confectis ad conservanda sigilla privilegiis

    appensa 30 cruc, pro honorario mea pecunia empto et praesentato nomine

    facultatis domino secretario Grapler 20 flor. Rhen. In festo divorum Cosmae et

    Damiani cantori 1 flor. 24 cruc, [fol. 36v] organistae item 1 flor. 24 cruc, pedello

    24 cruc, aedituo 15 cruc. Pro convivio seu collatione 9 flor. Notario Passaviensi

    pro duobus decretis expeditis in causa D. Jacobi Thiel 42 cruc. Pro transmissione

    eorundem decretorum per tabellarium binis vicibus l flor., item pedello salarium

    semestre 3 flor. 45 cruc. Summa: 39 flor. 9 cruc. Pro debito mihi restat inclyta

    facultas 32 flor. 24 cruc.

    Alterius non sit qui suus esse potest.

    Sigismundus Geisler Dr. m. p.

    Ratione hujus debiti ab inclyta facultate per D. D. Piribachium mihi solvebantur

    viginti floreni Rhenenses. Reliquum lubens inclytae facultati dono dedi.

    Sigism. Geisler Dr. m. p. [fol. 37r]

    [1610/1611] [20. Oktober 1610] Acta decanatus III. D. Dominici Piselli electi 20. Octobris 1610.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.