useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1241
Signature: 1.5.1241
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Dezember 1675
Sitzung vom 30. Dezember 1675  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [30. Dezember 1675] I. congregatio privata 30. Decembris. Etiamsi 12 ex doctoribus fuerint. convocati nullus tamen comparuit praeter D. Ganser, Illmer, Schönaich et Ursin. Proposui cum in certam cognitionem devenerim quod pharmacopoeus Crembsensis nomine Carolus Kösinger conatus fuerit dispensare Mithridatium et theriacam in quadruplo sine praescitu et consensu facultatis ad eamque dispensationem convocati sint duo dom. doctores [fol. 391 v] provinciales D. Rath et D. Plöckner praesente etiam apotecario Crembsensi, Joanne Ludovico Morell. Hic ad instantiam meam fuit requisitus ut de vigore et valore specierum et ingredientium facultatem certificaret. Retulit multas species a suis faecibus omnino fuisse repurgatas, trochiscos de vipera, trochiscos hedichroi sine attestatione et revisione fuisse appositos, scincos marinos cum capitibus, cauda et cute, castoreum integrum therebintina communis pro cyprina etc. fuerunt apposita. Conclusit facultas omnium horum defectum esse resarciendum, quod si factum fuerit mixturam tamen omnino esse concedendam donec facultas commissarios deputaverit et ad instantiam dom. Kösinger designarit alias actus talis erit facultati

    167 Fol. 390v ist leer.

    summe praejudiciosus.

    Proposui quod propter negotium Lincense promovendum D. Mayr constitutus

    advocatus facultatis praetendat 50 flor. pro executionibus et fidimationibus, so an

    die 7 landtsfürstliche Stätt und herrn Verordneten der Ordnung nach müssen

    exequirt undt sie mit ihrem Bericht darüber müssen vernomen werden.

    Conclusum fuit ut, D. Mayr 50 flor. transmittantur eo quod ipse dominus nos de

    expensis et damnorum refusione ab adversa parte refundenda rectificet juxta

    litteras missas et dom. moderno decano datas. [fol. 392r]

    Proposui quid cum dom. D. Radugla huc Olomucio venienti et per biennium sine

    licentia. practicanti similiter cum D. Hauck apud D. Plöckner hic commoranti

    faciendum. Conclusum fuit ut ambobus transmittatur decretum ut intra spatium

    unius mensis sese conformes redderent statutis.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.