useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1244
Signature: 1.5.1244
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Jänner 1676
Sitzung vom 3. Jänner 1676  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [3. Jänner 1676] III. congregatio 30. Januarii. Proposui temeritatem cujusdam

    chirurgi Matthiae Burckart in suburbiis ad S. Udalricum qui ausus fuit mulierem

    cancro exulcerante laborantem scammoniatis antimoniatis et decocto guajaci ita

    tractare donec animam emiserit. Hunc cum citarem comparuit et respondit sese in

    Polonia saepius cancrum hoc modo curasse et cum sit in fundo Scotensi si

    facultas illiquid contra ipsum habeat apud dom praelatum Scotensem proponat.

    Tentavi ibidem sed nihil effeci.

    Insinuavi dom. D. Radogla et Hauck jam ante de actu repetitionis subeundo esse

    admonitos necdum tamen satisfecisse. Responsum cogendos esse ut repetant aut

    hinc discedant.

    Feci mentionem illius Andreae Baiss spazocaminarii, qui se chymicum caesareum

    appellat quid cum illo sit faciendum cum toties fuerit incarceratus et sub hac

    conditione ex carceribus liberatus, ut a sua mala praxi abstineat nihilominus praxin

    cum detrimento multorum exercet. Responsum ipsi per pedellum omnimodam

    praxin esse inhibendam.

    Dom. Paulus Elias Plöckner physicus ad S. Hippolitum ordinarius citatus comparuit

    et interrogatus quare balneatores ibidem examinet et testimonia in pernitiem

    facultatis distribuat respondit jus examinum die Bader auss ihrkais. Maj. Decret und

    denen Badern gegebenes Privilegium mit disem Inhalt, dass sie einander in Beysein

    des Viertell-Medici solen examiniren. Ego autem ulterius inquirens inveni in actis

    [fol. 393v] dom. D. Scharselii quod privilegium balneatorum ad S. Hippolitum sit

    oppugnandum longe invalidum et subreptitium. Ideoque conclusum fuit intimandum

    esse D. Plöckner ut imposterum sub gravi poena ab ulteriori examine abstineat

    secundo citandos esse balneatores ilicite examinatos ut hic demum examen

    legitimum subeant. Nemo comparuit.

    In memoriam revocavi magnum detrimentum quod facultas patitur propter acta D.

    Christiani Rechpergeri sub triplici decanatu necdum approbata et inscripta.

    Decrevit facultas mittendos esse duos de gremio ut amice primo requirantur sed

    nemo hanc provinciam suscipere voluit.

    Proposui libellum supplicem a socis pharmacopoeorum catholicae religionis contra

    Lutheranos in quo petierunt ut catholici soci pro acatholicis promoveantur.

    Responsum est transmittendum esse dom. seniori et collegio pharmiaceutico civili

    umb gantz fürderlichen Bericht.

    Proposui quod a consistorio mihi intimatum fuerit, quare de taxa apotecariorum

    instituenda facultas nihil determinet maximo cum jam ante dom commissarii tam

    ex gremio facultatis quam ex collegio pharmaceutico fuerint deputati. Respondit ex

    tempore dom. exdecanus D. Ganser, quod hanc apotecariorum taxam adhuc domi

    habeat quod mihi eandem proxima die transmittere velit.

    Proposui quod dom. Carolus Kösinger apotecarius Crembsensis huc venerit

    facultati se subjecerit et specierum pro confectione Mithridatica et theriacam a

    mendis repurgatarum testimonium adduxerit quapropter rogavit facultatem ut

    licentiam pulverisandi concedere dignetur. Responsum est D. Rath intimandum ut

    nomine facultatis harum specierum pulverisationi intersit et pulverisatas species

    occludat donec Kösinger porrecto libello supplici commissarios petat qui huic

    mixturae intersint. [fol. 394r]

    Joannes Georgius Losser med. cand. materiam pro baccalaureatu rogavit.

    Maxima inter facultatem et. dom. juniores fuit agitata controversia ratione numeri constituendi et sessionis conferendae. Proindeque cum consistorium per dom. commissarios deputatos audiverit utriusque partis rationes facultatem amice requisivit ut de medio quodam termino cogitaret, quo mediante facultas suam auctoritatem servaret et dom. junioribus satisfieret. Proindeque cum praeter decanum ex qualibet classe 9 sint deputati ita ut in universum 28 admitterentur juniores autem huic numero contrariarentur ego sequentem medium terminum valde proficuum excogitavi et proposui nimirum: Cum numerus 28 sit a facultate constitutus ideo consultum fore judico ut quilibet decanus 28 sellas pro congregatione disponat et omnes dom. doct. de facultate convocet. Quod si vero plures venerint tunc ultimi ex dom. junioribus cedant senioribus et si velint cum auctoritate recedant. — Hic terminus placuit et fuit acceptatus. Ac proinde quoties aliquis ad gremium recipitur haec sedendi et recedendi conditio venit proponenda et non omittenda.

    Proposui quod dom. Khösinger facultatem enixe rogat pro commissariis ad futuram mixturam Mithridaticam et theriacalem designandis. Cum autem propter itineris difficultatem et militum furta et rapinatu valde periculosum sit de gremio commissarios deputare et sursum mittere suavit facultas ut D. Rath collegae nostro per decretum intimetur ut Nie huic mixtura intersit ac de successu in omnibus facultatem informet.

    Hanss Michel Schober a civitate Egenburgensi per senatum ejusdem civitatis fuit recommendatus et examinatus alss ein Oculist undt Wundtarzt. Respondit in theoricis sat misere [fol. 394v] in manuali tamen operatione totum suum posuit fundamentum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.