useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.1307
Signature: 1.5.1307
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. August 1676
Sitzung vom 18. August 1676  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [18. August 1676] VIII. congregatio 18. Augusti. Lecta et approbata sunt acta dom. D. Kremer.

    Conclusum ut per viam juris contra dom. viduam Rechpergerin agatur cogaturque non modo expensarum sed etiam acceptorum a marito reddere rationes. Propositum etiam fuit negotium chirurgorum civicorum qui ratione praecedentiae jam diuturnum cum aulae privilegiatis habentes litigium per facultatem saepius et cum iterata mulctae comminatione moniti ut informationem pro defensione suae praecedentiae exhiberent nunquam hactenus paruerunt. Conclusit facultas ut mulcta toties merita exigatur sed conclusio in actum non fuit deducta connivente

    facultate.

    Lectae sunt literae a senatu Viennensi quibus negotium suorum civicorum chirurgorum in causa praecedentiae a chirurgis aulicis hactenus impugnatae commendant. Paulo post responsorias composui quod pro civicis chirurgis non modo ab initio hujus litigii steterit nostra decisio sed etiam nunc eorum causae faveamus. Quia vero aulae privilegiati chirurgi [fol. 41 0v] interea temporis appellarint ad imperatorem ab eo tempore alteriorem litis hujus decisionem nobis esse subtractam adeoque ab imperatore deinceps expectandam. Quaedam vidua dom. Maria Gurrin rogat quatenus inter aliquot facultatis nostrae medicos qui propria authoritate filii sui religiosi fratris Benedicti Josephi a S. Elisabetha ordinis S. Augustini discalceatorum inspectioriem suscepissent nunc autem circa inspecti affectus speciem dissiderent sententiam ferat. Responsum: Weil die beschau des patienten ohne der medizinischen Facultät Verordnung beschehen, diejenige Herrn Doctores, welche propria authoritate solche auf sich genomben und verrichtet in den ausspruch des Zuestandes nit zusamben stimmen, alss khan disen Zweifel anderer Gestalt nit abgeholffen werden, alss durch ein andere und zwar ordenliche Inspection, welche ex officio zu verordnen und sodan den Befundt des Zustandts zu attestiren die Facultet erbittige. Ex congregatione den 18. August 1677.

    Nominati sunt pro inspectione D. Sorbaith, Haefner et Pinon chir. doctor qui postea affirmarunt quod praedicti fratris affectus sit hernia et quidem intestinalis modica tamen quae nempe per dilatationem tantum non autem rupturam peritonaei hactenus contigerit quaeque proinde curationem indubitanter recipiat.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.