useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.285
Signature: 1.5.285
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Juli 1616
Sitzung vom 11. Juli 1616  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [11. Juli 1616] III. congregatio 11. Julii. Peracto repetitionis actu D. D. Jesckius ad facultatis consilia admitti petiit. Consensit facultas numeravit 6 flor. 45 cruc. [fol. 76r]

    Monui facultatem quod crescente numero juristarum in choro templi D. Stephani nullus in publicis promotionibus in eodem templo et in aula universitatis admodum arctus locus nostri colegii medicis relinquatur ita ut plures ad subsellia magistrorum et studiosorum secedere cogerentur ut igitur hanc difficultatem venerabili consistorio proponerem. Facultati placuit quod etiam scripto est praestitum. Respondit venerabile consistorium quod in choro templi facultatem juvare nequeat ut vero in promotionibus ibidem celebrandis amplior esset locus ut duo scamna fieri procurarem quae etiam sunt facta. Satisfecit pro illis magnificus dominus rector. In aula universitatis magistri suum locum nobis cesserunt sicuti per decretum P. a venerabili consistorio facultati est significatum.

    Proposui libellum supplicem Joannis Pistorii lithotomi herniarum sectoris et oculistae petentis ad examen admitti. Facultas quia pessimum hunc hominem non modo omnes morbos curandos suscipere sed etiam doctoribus obloqui nosset ejus petitionem penitus rejecit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.