useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.290
Signature: 1.5.290
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. August 1616
Sitzung vom 18. August 1616  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [18. August 1616] VI. congregatio XVIII. Augusti. Indicavi facultati quod in negotio in facultatem et Viennenses de pharmacopoeis excelsum regimen deputavit commissarios D. D. Puecher parochum ad S. Michaelem et D. D. Landau quatenus [fol. 77r] nimirum judicarent ut certi denominarentur commissarii iisque concederetur plena potentia si fieri posset cum Viennensibus transigendi. Denominati sunt praeter me D. D. Rechperger Geisler et Maternus loco Colmanni qui ob aegrorum peste infectorum visitationes nos commissarios accedere est veritus.

    Monui facultatem quod Joannes Pistorius hucusque responsum ad suum libellum supplicem nunquam petierit sed in miseros aegros et doctorum famam crudeliter grassetur. Conclusum est libellum inscripto subsequenti facultatis decreto per pedellum remittendum esse quod etiam est factum. Decretum transcriptum est hoc:

    Dem Supplicanten widerumb zuzustellen undt anzuzeigen, Eine löbl. Facultet Medica khöne auss wüchtigen Ursachen Ihne ad examen nit zuelassen, darneben aber erindere sie Ihn, wan er von seinen unbefiegten practiciern nit werde abstehen, werde ein Löbl. Facultet die gebürende mittl gegen Ihme fürnemen, darnach er sich zu richten wisse. Ex congreg. 18. Aug. 1616.

    Quoniam peractae essent officinarum pharmaceuticarum visitationes de statu illarum facultatem certiorem reddidi quod vero officina ad cancrum rubrum pessime fuerit instructa ex compositis medicamentis usualibus pleraque sint desiderata nec etiam simplicia quibus communiter utimur fuerint in promptu. Insuper duo solum sint ministri ambo senes qui et provisorum et famulorum officio simul perfungantur quorum etiam alter totus ebrius et mihi et reliquis dominis doctoribus atque pharmacopoeis oblocutus fuerit; in officina ad signum leonis aurei plurimi etiam errores occurrerint praesertim quod nullus lapis bezoardicus orientalis probus sit

    exhibitus.

    In officinis ad signum aethyopis et angeli albi nonnullos etiam errores et defectus animadvertimus reliquas vero omnes optime instructas offendimus. Cum ego et alii domini doctores in praedictis officinarum visitationibus tria non levia incommoda offenderimus quod videlicet primo in officinis non eadem medicamenta composita habeantur sed in aliquibus plura parentur quae a nullis medicis aut quam rarissime usurpantur e contra quae utilissima essent desiderentur. Quod eadem medicamenta in diversis officinis diversimode praeparentur unde quando medicus ignorans praeparandi rationem in medicamentorum effectibus fallatur fieri nequit. Quod non solum medicis junioribus sed senioribus etiam quae medicamenta parata habeantur non certo constet ac propterea multa praeclara medicamenta a nemine ipsorum non absque notabili pharmacopolarum damno usurpentur [fol. 77v] facultati proposui quia ultra centum jam annos facultas in dispensatorio conscribendo laboraverit neque adhuc ejus absolvendi spes ulla concipi possit siquidem qui nunc colegiati sunt medici omnes adeo sint occupati ut huic labori non sufficiant numne consultum esset si ex impressis dispensatoriis unum aliquod eligeretur secundum cujus descriptiones medicamenta in omnibus officinis duntaxat conficerentur. Ne vero pharmacopoei nimia medicamentorum copia aggravarentur consignarentur in catalogo ea quae ad manus praesto esse expediret additis illorum descriptionibus quae in hac urbe hactenus fuerunt usu comprobata nec in dispensatorio impresso continentur. Placuit facultati meum hocce consilium atque ad catalogum hujusmodi cum appendice conscribendum mihi adjuncti fuerunt D. D. Geislerus, Colmannus et Olitorius qui donec hic labor ad finem esset perductus singulis fere diebus non festis convenerunt et magna cum diligentia magnoque judicio negotium hoc tractarunt. Ex omnibus autem dispensatoriis absolutissimum est judicatum quod nuper Augustae Vindelicorum in folio typis fuit commissum. Ex eo consignata fuerunt medicamenta quae magis necessaria censerentur. Additae etiam descriptiones in appendice illorum medicamentorum quae in Augustano dispensatorio deessent. Tandem priusquam tum catalogus tum appendix facultati proponeretur vocati etiam fuere pharmacopoei seniores ipsisque facultatis consilium propositum qui id quam maxime commendarunt omniaque medicamenta sicuti ipsis fuerunt perlecta sese praeparaturos promiserunt. Eodem die circa horam nonam noctis piissime obiit D. D. Dominicus Pisellus de collegio et medicis collegiatis optime meritus practicus excellentissimus et toti urbi praesertim magnatibus charissimus et certe dignissimus qui diutius aegrorum saluti invigilare potuisset. Sepultus est in templo S. crucis prope altare corporis Christi.76

    Hoc mense per balneatorum tribunos pro examine duo balneatores fuerunt praesentati primo Jacob Reisser qui viduam balneatricem im Rattgassl et dein Hans Zeitler qui pariter viduam im Rohrenbadt in uxorem duxerat. Horum libellos supplices facultati R. S. T. transmisi simulque exposui quod balneatores haeretici ex odio quo prosequebantur posteriorem eo quod catholicus esset factus licet multis annis in hac urbe servierit vices etiam magistri per annum in suo balneo sustinuerit alter vero non ita pridem in urbem venerit [fol. 78r] haereticum priore loco ad examen praesentassent. Adjunxi etiam literas reverendissimi abbatis Scotensis pro catholico intercedentis V. Admisit facultas utrumquo ita tamen ut catholicus priore loco examinaretur quod etiam est factum etc.

    76 In der Minoritenkirche in der Innenstadt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.