useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.291
Signature: 1.5.291
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. September 1616
Sitzung vom 22. September 1616  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [22. September 1616] XXII. Septembris decretum excelsi regiminis quo facultati circumforaneum quendam Michael Hueber cujus etiam superius est mentio facta examinare serio injungebatur dominis doctoribus scripto X inclusum transmisi. Conclusum est licet contra facultatis statuta sit attamen excelso regimini obtemperandum et hominem istum in plena congregatione examinandum esse. Qua de causa cum domini doctores satis frequentes convenissent agyrtam nominatum vocavi et in quibus examinari peteret interrogavi. Proposuit nobis subsequentes affectus: Augen curieren, Hasenscharten, Gewachs, Stein und Bruch. Testimonia obtulit duo latinum et germanicum. Nulum quod praedictorum affectuum curandorum artem didicisset sed tanquam magister cum alio circumforaneo easdem artes profitente et exercente per triennium vixisset fidem fecit atque propterea utrumque a dominis doctoribus rejectum fuit nihilo tamen minus ipsius peritia fuit tentata. In oculorum affectibus curandis ineptissima et plane superstitiosa remedia protulit; herniarum nec nomina ne dum differentias declarare potuit; secare enteroceles aliquo modo novit reliquas vero species sicuti non dignoscere ita nec curare scivit. In calculis pellendis suam artem pluribus praedicavit verum remedia vulgatissima cinerem leporis et similia retulit. Secandi rationem penitus ignoravit nec alia etiam instrumenta calculorum sectioni accommodata quam quae panno rubeo annexa vulgo spectanda suspendere consuevit ad manus habuit et quod maxime ridiculum fuit horum etiam usum non agnovit quamquam idonea etiam fuerint illa ipsa instrumenta ex cathedere maribus imponendo qui in fasciculo actorum habetur apparet.

    Qua de causa cum sua imperitia plus quam satis detecta esset pudore confusus non solum a facultate sed sequenti etiam die ex urbe statim discessit neque hactenus rediit. [fol. 78v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.