Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[13. Februar 1627] IV. congregatio 13. Februari. Productum fuit consistori decretum de promotionibus publicis absque novitate rituum faciendis. Placuit facultati ut antiquus promovendi mos in posterum servaretur et absurditas novarum caeremoniarum ommitteretur.
Publicandum fuit etiam aliud ejusdem consistori decretum quo petebatur ut facultas omnium medicorum praxin hic extra facultatem exercentium nomenclaturam exhiberet. Responderunt se praeter privilegiatos ab aula solum novisse D. Raiger qui tamen sub ordinum defensione se hic vivere et praxin exercere assereret. Aliud intimatum est decretum quo rector et consistorium amice requirebant facultatem ut juxta constitutionem felicis memoriae Pi papae V. in prima catholicorum aegrorum visitatione patientem ad confessionem et sacrae eucharistiae perceptionem admoneremus alioquin ultra 3. diem monita negligentem ulterius non accederemus vel visitaremus. Et ut illi doctores qui hoc juramentum non praestitissent ad id faciendum adigeret facultas atque huic juramento deinceps sub mulcta vel poena effective satisfieret. Promiserunt omnes se velle patientes suos de facienda confessione et percipienda [fol. 138v] sacra communione sedulo ac sincere hortari juramentum vero se nolle praestare dixerunt.92
Hieronymus Conradus capitaneus conquestus est contra balneatorem ad coeli portas quod is in scabie manus curanda per unguentum ex cinnabari confectum ipsius valetudinem ac vitam in discrimen adduxisset. Citatus balneator respondit se nihil tale adhibuisse. Cum accusator ulterius non prosequeretur querelam dimissus est accusatus.
Dominus Franciscus Mensuratus Romanus phil. ac med. dr. una cum doctoratus in academia Bononiensi adepto testimonio libellum obtulit quo ad repetitionis actum admitti petiit. Annuit facultas obtigit illi aph. 12. sect. IV.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.515, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.515/charter>, accessed at 2024-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success