useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.519
Signature: 1.5.519
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Mai 1627
Sitzung vom 20. Mai 1627  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [20. Mai 1627] I. congregatio 20. Mai. Retuli ad facultatem famosum quendam lithotomurn Christophorum a Sütphen in foro praeter alia electuarium quoddam contra venena et theriacam absque facultatis licentia divendero ac depraedicare qui jussu meo per pedelum ab incoepto dehortatus libelum supplicem facultati obtulit atque licentiam sua medicamenta vendendi et artem exercendi flagitavit. Intromissus etiam ad consessum eadem oretenus petit.

    Conclusum est ita esse respondendum: Quod si supplicans in ophthalmica, lithotomia et herniarum sectione facultatis examini se submiserit sequetur ulterius responsum. Quod vero extra hos artes unguentum rubrum potabile electuarium contra venena ac theriacam divendere ausus fuerit eorum vero descriptionem non exhibuerit ideo haec et similia medicamenta ulterius hic divendere sub poena cessaret.

    Quod quidem responsum sequenti die fuit illi per pedellum rite intimatum. Hoc cum Nie contemneret et sequentibus diebus citra licentiam [fol. 139v] sua vendendo pergeret eum uti et foeminam quandam theriacae venditricem una cum famulo praeterea falsum quendam venenivorum et alexicacon insuper Georgium Mahrsamb Noribergensem et Joannem Echardum Graecensem destillatores item Winkleri discipulum, Georgium Krugerum et Joannem Lindenthaler agyrtas pharmaca vendentes ad carceres duci curavi. Atque tertio postea die querelam nomine facultatis in praesentia duorum pharmacopoeorum in ordinario judicio contra ipsorum doctorem advocatum prosequendo vigore recessus id consecutus sum ut fateretur judex cum assessoribus facultati competere jus revidendi et approbandi pharmaca itemque talia vendentes habere facultatem examinandi improba aufferendi etc. et omnibus illis sub poena prohiberetur ulterior talium venditio falsus etiam venenorum vorator 12 imperialibus proscriberetur. Eadem fere sed cum majori mulcta et ut ante artis exercitium facultatis examini se submitteret contra praedictum Christophorum a Sutphen vigore sententiae obtinui.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.