useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.694
Signature: 1.5.694
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. April 1645
Sitzung vom 21. April 1645  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [21. April 1645] II. congregatio 21. Aprilis. D. Erasmus Mittelbach praecedenti

    decanatu ad repetitionis actum admissus hodie praevia fidei professione petiit ad

    consessum et votum admitti quod impetravit.

    Caius Bauman Kielensis Holsata, qui cum tonstrinam Andreae Scholl piae

    memoriae sibi venditam denique catholicam fidem amplexum esse docuisset petiit

    examinari.

    Admissus est ac a seniore magistro Jodoco et Daniele Becker chirurgis

    praesentatus et examinatus. Facultati dedit reversoriales, se quoad artem decano

    et facultati pariturum festo corporis Christi et sanctorum Cosmae et Damiani

    decanum se ad templum comitaturum, praeterea solum externos et ad chirurgiam

    pertinentes non autem ullos internos morbos curaturum.

    Sin secus fecerit sententiae ac decreto facultatis se semper pariturum.

    Statuit facultas hujusmodi chirurgorum et pharmacopoeorum recognitiones manu

    et sigillo illorum firmatas et expraestiti juramenti formulas conceptas imposterum

    ante testimonii consignationem esse recipiendas ut si praeter aut contra

    juramentum praestitum in praxin et internorum morborum [fol. 21 0v] curam temere

    ac perfide sese intromiserint productis recognitionibus in omni judicio convinci et

    tanto strictius intra artis suae limites coerceri possent.

    Jeremias Oesterreicher hactenus provisor ad nigrum elephantem contra dominam

    Mariam Tilloin conquestus est quod praetextu levioris taxae non tantum salarium

    sibi denegaret sed etiam promissam novi anni strenam solvere recusaret. Judicavit

    facultas litem duobus doctoribus totidemque pharmacopolis tanquam commissaris

    componendam demandare. Electi sunt D. Petrus Magirus et D. Nicolaus Hebertus

    cum Balthasare Bratez et Jona Ulrico qui multis laboribus debitam provisori

    mercedem extorserunt.

    Chirurgi civici monuerunt facultatem quendam Antonium Krögers contra ipsorum et

    facultatis privilegia cujusdam aulici chirurgi tonstrinam emisse et praeter scitum

    facultatis a quibusdam doctoribus examinatum ab imperatore privilegium practicandi subreptitie obtinuisse.

    Decrevit facultas examen illud aestimandum pro nullo nisi se submitteret facultati. Antonius cum hoc intellexisset oretenus et scripto supplex significavit se per dominum marescalum aulae ad examen trium doctorum fuisse remissum qui gnari privilegiorum ipsum tamen ignarum istarum rerum examinassent. Proinde se obnixe rogare cum omnes essent doctores de gremio facultatis et simul aulae medici facultas ipsi hunc errorem benigne condonare atque examen suum ratum habere dignaretur. Responsum:

    Wann der Supplikant wie andere so wol befreydte hoff als burgerliche Chirurgi der Facultet das gewöhnliche Juramentum leisten und dessen schrifftliche Recognition wirdt eingeraicht haben, soll das vermelte Examen auss gewissen Ursachen, doch ohn all nachvolgenndes Praejudicium ratificiert und desswegen das gebräuchlich Testimonium ausgefertigt werden."

    Supplicans per reversoriales satisfecit et examinis testimonium accepit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.