useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.698
Signature: 1.5.698
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. September 1645
Sitzung vom 12. September 1645  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [12. September 1645] V. congregatio 12. Septembris. Regimen informari petebat quid magistratui politico statuendum de febribus petechialibus, alvi fluxibus deliriis et convulsionibus quae intra 3 vel 4 dies plurimos enecarent. Responsum est febres petechiales per se non esse pestilentes licet malignas. Hoc tempore tamen grassante peste statim inducere vim contagii et naturam pestis praesertim si quis ante septimum ex iis moriatur vel alius in eadem domo peste sit sublatus ideoque demortui nomen cruce signandum ac domum vitandam. Similiter de diarrhoeis quibus plurimi intra triduum peribant et illorum consortio alios infici et similiter mori constabat. Multos etiam interna peste laborare citra maculas, bubones et anthraces quibus pestilens venenum principium nervorum et rationis metropolin occuparet adeoque delirantes vel convulsos mori. Sed haec de peste hujus anni et nunc grassante tantum non autem omni peste intelligendum esse. Institit rursum Esaias Laudacher contra pharmacopolam aethiopis et perpessi damni pretium sibi petiit adjudicare. Rejecit facultas actoris petitionem. D. D. Steidlin ante annos 3 hic legitime promotus cum hactenus Crembsii sub ordinum Austriae defensione praxim exercuisset petiit admitti ad facultatem. Admissus est juravit et huic congregationi ore clauso tacens adsedit. Similiter D. Georgius Franciscus Gräfinger qui ante annum ad repetitionis actum fuerat admissus petiit ad consilia. Sed cum in repetitionis actu opponentibus minus satisfecisset post biennium redire jussus est. Praeterea cum doctoribus nondum ex integro solvisset adhuc per annum extra consessum doctorum maneret. Sex obstetrices ad consessum admissae multo clamore contra Elisabetham Haydin conquerebantur quod falsis promissis et persuasionibus parituras ab illis abalienaret et ad se alliceret reliquas omnes imperitas diceret et gravidarum destructrices nominaret. Respondit rea se odio reliquarum traduci adversarias tamen non omni culpa erroris et ignorantiae vacare plerunque ebrias munus peragere praeterea se ab illis vicissim multis injuriis oneratam esse. Statutum cum rea injurias aliqua ex parte fateatur hoc ei serio exprobrandum atque inhibendum ne tale quid imposterum effective praesumat. Sin amplius aliquid delinqueret 12 imperialibus mulctandam et obstetricandi munus inhibendum. Reliquis autem sub gravi mulcta [fol. 213r] silentium impositum ni

    velint ad praetorium et carceres judicis relegari.

    Veronica Dötzerin obstetrix examinata praesentavit mihi discipulam a se

    susceptam nomine Elisabetham Schützin civem et cistellarii uxorem catholicam et

    scribendi peritam rogans ut exorsi tyrocinii diem et annum actis insererem quod

    factum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.