useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.719
Signature: 1.5.719
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. November 1646
Sitzung vom 30. November 1646  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [30. November 1646] VIII. congregatio 30. Novembris. Cum demortuorum inspectores febre maligna defunctos pro infectis inscriberent petiit regimen a facultate informationem quid hac in parte statuendum. Responsum ut supra petechiales febres per se non esse pestem neque adstantibus contagiosas peste tamen grassante ob malignitatis et pestilentis veneni cognationem facile in pestem demigrare posse. Quapropter si quis peste obierit et post 3, 4, 6, 7 dies in eadem domo febre potechiali correptus aut mortuus reperiatur et vice versa utrumque peste affectum fuisse videri. Caeterum in tali casu mortuorum inspectoribus judicium pestis aut simplicis malignitatis non esse committendum sed perito medico vel magistro sanitatis qui norunt petechias malignarum non 1. die morbi sed circa 4. apparere infectos vero etiam primo vel altero die decubitus statim diversi coloris maculis conspergi ubi venemum ad consueta emunctoria non coacervatur sed in universum corpus et ad cutim dispergitur. Praeterea in quibusdam pestibus venenum circa principium nervorum potissimum observari ideoque aegros mox delirare et convelli aliis ad intestina colligi [fol. 220v] inde diarrhoeis lethalibus correptos interire. Ex hac pestilentis veneni differentia per inspectores saepe non infectos cruce signari vel ad loimocomium aut lazarethum ablegari et immerito domos claudi. Contra diarrhoea vel convulsione pestilenti defunctos pro non contagiosis inscribi atque hunc judicandae pestis errorem maxime corrigi debere. Mandabatur per regiminis decreto ut Guilielmum Fortunatum Frey patre Judaeo

    natum jam christianum et hactenus Badensium medicastrum suasu D. Strasseri ad communem sanitatem commissari deputati pro magisterio sanitatis supplicantem examinaremus.

    Responsum omnibus nobis de hominis ignorantia et ad id officii genus ineptitudine per quam optime constare utpote quem nossemus A Badensibus ad magisterium sanitatis ibidem certo stipendio subeundum fuisse vocatum id munus tamen ideo detrectasse quod neque se vel uxorem neque liberos suos in praesentissimum vitae discrimen praecipitare cogitaret. Nunc stipendii majoris aviditate inductum (audiverat enim id annuatim 1200 flor. fore) Viennae potius velle se suisque perdere quod Badenis noluisset. Si tamen placeret regimini ut examinaretur et inde certius de ipsius aptitudine vel insufficientia judicium fieret juberet ut se coram decano et aliquot doctoribus sisteret examinandum paratam esse facultatem hanc gratuitam examinis operam eidem impartiri.

    Idem pseudoiater domini a Tieffenbach medicum se professus supplicaverat majestati privilegium sibi impartiri ut hic Viennae praxin medicam sibi liceret exercere eo quod ad christianismum conversus 33 annis medicinam laudabiliter fecisset seque non tantum hoc sed etiam praeterito anno obtulisset ad magisterium sanitatis dum illud nullus Viennensium medicorum adire voluisset quorum invidia interveniente factum fuerit ut hucusque nullam nancisci potuerit resolutionem cum tamen pestem et alios morbos forte melius quam coeteri doctores Viennenses noverit percurare.

    Ab aulae praetore Posonii 1. Octobris ad facultatem libellus pro informatione transmissus est et respondit facultas nemini licere praxin medicam exercere nisi post legitimum studiorum cursum in publica et approbata universitate fuerit promotus doctor atque per repetitionis et publicae disputationis actum se gremio nostro reddiderit conformem. Agyrtas medicastros et empiricos crebris etiam imperatoris regiminis et aulae practoris resolutionibus atque decretis a praxi medica penitus esse exclusos quin etiam penitus fuisse prohibitos. Hunc Fortunatum in lingua latina et philosophiae adeoque ipsius medicinae studio nimis esse infortunatum imperitum idiotam ex ingenita tamen [fol. 221 r] et nondum penitus ejurata temeritate mendacem medicastrum qui viros vitae sanitatisque caesarum et principum christianorum longa et indubitata fide perfectos varia rerum cognitione illustres imprudentissimae tamen ignorantiae arguere non veretur. Illum proinde ut impostorem periculosum non tam a privilegio quam a praxi merito excludendum. Judicium facultatis approbavit marescallus sive praetor aulicus quibus imperatori praelectis privilegium Fortunato denegavit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.