useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.792
Signature: 1.5.792
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. November 1650
Sitzung vom 28. November 1650  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [28. November 1650] VI. congregatio 28. Novembris. Christophorus Lehner postquam septennio in officina coeruloa artem pharmaceuticam didicissct eidemque pharmacopola e tyrocinio emancipationem saepius promisisset hisce diebus vero orta clandestinae conversationis suspicione de filia Mülleri et pharmaceutae famulo Liborio Baumgart quam discipulus dicebatur denuntiasse post verbera domo expulsus est. Et licet praefatum suum dominum de completo artis tyrocinio per quendam caesaris satellitem interpellasset et pro testimonio institisset id ipsum tamen habere non potuit. Proinde petiit ut sibi facultas septennis disciplinae attestationem gratiose impertiretur. Decretum discipuli magistrum prius esse audiendum.

    Mag. Carolus Kniel jam 4 annorum med. stud. medici filius et majestatis musicus post disputationem de circulari motu sanguinis supplicabat ad disputationem pro prima laurea admitti. Annuit facultas.

    D. Wolfgangus Plöckner ordinum Austriae ad S. Hippolytum medicus prohibuerat ambobus ibi pharmacopoeis ne vel minimam medicamenti formulam a Plöchingero hic legitime promoto et apud S. Hippolytum practicam incipiente scriptam dispensarent. De hac veluti injuria sibi facta per literas conquestus Plöchinger facultatem pro sua defensione compellabat. Conclusit facultas D. Plöckner ob

    hanc temeritatem huc esse citandum ejusdem insuper incompetens factum magistratui ad S. Hippolytum esse intimandum requirendumque ne Plöchingerum in sua praxi permittant impediri monendos praeterea pharmacopoeos ne Plöckneri prohibitione deterreri patiantur sed utriusque formulas fideliter componant. D. Sebastianus Thadaeus Claus, Matthaei Claus collegae nostri filius hic una cum aliis promotis med. dr. Zagrabiam in Croatiam evocatus ante discessum supplicavit ad consilia admitti. Annuit facultas. [fol. 243r]

    Lecta sunt hujus decanatus acta et approbata. Accepta: Joannes Lieb coriarius de 400 flor. super domo sua in der Trabater-Straße e fundatione Sigismundi Geisleri solvit censum 20 flor. Erhardus Sachs oenopola in platea pistorum de 200 flor. a me concessis censum solvit 10 flor.

    Extraordinarii proventus: Ab examinatis balneatoribus extraneis quorum aliqui ob paupertatem penitus nihil coeteri hac prima vice parum omnes tamen collectim dederunt 9 flor. Georgius Wisner im Rothgäsl et Georgius Puecher im Scheuckenbadt dederunt 6 flor. Casparus Erhardus lithotomus et circumforaneus 3 flor., Joannes Geutter lithotomus oculista et tamen circumforaneus pro informatione 3 flor., Christianus Paur chirurgus, Joannes Kobold et Joannes Kucklor balneatores Neostadienses 4 flor. 30 cruc, Sebastianus Paul provisor in hospitali et Nicolaus Masman chirurgus Viennensis 6 flor., D. Schmuz pro admissione ad consilia 3 flor. et D. Mensurati portionem 6 flor., hoc est 9 flor. D. Sebastianus Thadaeus Claus pro admissione 3 flor. Summa: 73 flor. 30 cruc. Expensa: Pedello salarium 9 flor., in festo sanctorum Cosmae et Damiani 50 flor., pro renovando facultatis sceptro 5 fl. Summa: 64 flor. Remanent: 9 flor. 30 cruc. [fol. 243v]

    [1650/1651]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.