Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. August 1653] V. congregatio 27. Augusti. Actitatum fuit ratione examinis
pharmacopoei Badensis et conclusum ut ad examen non obstantibus ipsius
excusationibus citetur.
Sed cum totus valetudinarius et contractus sit nolui etiam cum ipso importunus
procedere; nunc requiescit in pace.
Supplicarunt chirurgi ut duos ex ipsorum gremio eligere ipsis liceat qui per annum
ipsis praesint. Responsum fuit ubi omnes subscripserint ulteriorem responsum
facturam.
Lectum fuit decretum regiminis ratione pagorum infectorum Wayden et Ranttern ut
idoneos chirurgos aut balneatores eo transmitteremus. Sed cum jam praestitum
fuerit de eo nihil amplius fuit consultatum.
Secundo petiit regimen ut constitueremus magistrum sanitatis. Elegimus D.
Ploechinger qui etiam suscepit. Postea habuimus hac super re commissionem
apud regimen praesentibus D. Tossano, D. Wacker et D. Rechperger juniore.
Secunda vice fuit mecum solus D. Rechperger junior. Fuit actum de inspectione
mortuorum et de visitatione infectorum. Recusavimus simpliciter inspectionem
mortuorum neque etiam teneri ad hoc magistrum sanitatis nisi dubius occurrat
casus. Et hac responsione fuerunt contenti.
Ad secundum petitum respondi esse impossibile ut medicus statim in prima visitatione morbum perfecte posse discernere atque hinc propter unam aut alteram visitationem si medicus debeat rebus ita constitutis statim contumaciam facere fore brevi temporis spatio ut nullum medicum in civitate habitum simus. Secundo huic malo aeque ilustres personas subjacere quam plebeios proinde haec novitas nulatenus tolerabitur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.830, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.830/charter>, accessed at 2024-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success