useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.151
Signature: 1.7.151
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Dezember 1686
Sitzung vom 4. Dezember 1686  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [4. Dezember 1686] IV. congregatio 4. Decembris. [fol. 60v] Emanserunt aliqui studio, refugientes decanatum, quod facultas graviter opprehendit quasi vero qui sentit et hactenus sensit commoda, velit refugere onera, quod videtur sapere avaritiam et quendam contemptum facultatis a qua tamen habuerunt omnem suam fortunam.

    D. Joannes Adamus Springenfels disputavit aphor. 16 sect. 1. et supplicavit pro sessione. Responsum autem est ipsi, quod sit nimis cito, ut sub altero decano porrigat suum supplicem libellum.

    Ad quaestionem an decretum ad balneatores a facultate transmissum ratione agentis imperialis de Nipho petentis suum balneum approbari, urgeri debeat, responsum, non debere urgeri sed exspectandum esse, donec vel regimen vel Nipho petat vel balneatores suum responsum tradant.

    An prothocolli clausurae argenteae propter tenuitatem jam fractae ex aliquo poculo in cysta medica defecto sint resarciendae, responsum, quod nullo modo sed ex mulcta alicujus delinquentis vel ex remanentiis alicujus decani.

    Ulterius quaesitum est ad instantiam alicujus viri facultati benevolentis, an sit pro honore et decentis facultatis, ut eorum doctorum nomina, in quos dom. noster imperator Leopoldus I. contulit aliquas dignitates honores et beneficia, referantur ad acta. Responsum est omnino, ut haec pro aeterna memoria notentur:

    Primo, ob merita in horrendissima peste de anno 1679 hic Viennae praestita imperator Leopoldus I. Paulum de Sorbait phil. et med. dr. professorem emeritum nobilitavit, in equestrem ordinem exaltavit et ipsum regiminis consiliarium effecit et declaravit.

    Secundo, dom. Nicolaum Guilielmum Beckers Belgam in baronem creavit, eo quod in quodam itinere pro caesare et domo Austriaca augenda et stabilienda et continuanda multa et gravissima vitae pericula et discrimina sustinuerit. Erat autem itineris hujus finis, ut huic glorioso caesari sponsam eligeret ex qua successio speraretur. Nam tunc inclyta domus Austriaca in exigua spe tam hic in Germania quam Hispania constituta fuit. Benedixit autem Deus huic medicinali legato, ut seligeret pro thalamo caesareo serenissimi Philippi Guilielmi Bavariae, Juliae, Cliviae et Montium ducis, palatini ad Rhenum nunc electoris Heidelbergensis primogenitam filiam Eleonoram Magdalenam Theresiam, Nympham foecundam, omni virtutum genere ornatam, quae pluribus plantis et prolibus caesaream domum et Austriacum sanguinem beavit et in successionem restituit.

    Tertio, hunc [fol. 61r] caesareum favorem etiam expertus est Friedericus Ferdinandus Illmer de et in Wartenberg, qui ob merita sua ab eodem in inclyti regni Hungariae equestrem veterem ordinem relatus est.

    Quarto, hoc eodem anno suis personae medicis per decretum ad officium mareschallatus aulici transmissum assignavit et realiter contulit non solum titulum sed dignitatem consiliarii actualis et quidem gratis, ut imposterum ab omnibus pro talibus haberi debeant et se tales tam coram caesare, quam aliis tales nominare, scribere et legere possint.

    Memorabilia hoc anno contigerunt, quod portentum illud fortunae Romanorum imperator Leopoldus mediante duce Carolo Lotharingio expugnaverit armata manu et impetu 2. Septembris Budam, metropolim Hungariae, quae jam antehac octies obsessa fuit sed semper infeliciter et cum horrendis stragibus recessum, hac autem vice felicissime expugnata fuit. Post hanc mediante Ludovico marchione de Baden recepit in Tibisco fluvio Segedinum prius obtenta victoria in gravi et quasi miraculoso proelio, deinde in Drauo etiam fluvio celebri combussit pontem illum famosum ad Osseck longum 6224 passuum, intercepit civitatem Quinqueecclesiensem et ejus arcem, item castellum munitum Siklos, Semitomam,7 Capos Wor et alium locum inter paludes situatum praesidio munivit, quae omnia laudatissimus marchio singulari militari providentia et generositate confecit, ut de illo bene possit dici: Veni, vidi, vici.

    Admirandum quoque est, quod eodem die, quo Buda expugnata est, simul sanctissimus pontifex Innocentius XI. creaverit 28 cardinales idque ex revelatione S. Cajetani indubitata.

    Hoc anno moritur imperatrix vidua Eleonora, Ferdinandi III. ultima et tertia conjux de domo Mantuana et Nivers, Leopoldi I. noverca, non noverca sed vera mater, domina, prudentia, liberalitate in pauperes, beneficiis in clientes, devotione in Deum, amore in filium et multis aliis virtutibus clarissima. Contigit mors 6 hora matutina 2.; laboravit hydrope, catarrho et 7 calculis in renibus, quae omnia post eviscerationem sunt inventa.

    Hoc anno rex Lusitaniae declaravit imperatricis Eleonorae modo regnantis sororem et Philippi electoris Palatini ad Rhenum filiam pro sua sponsa frendente Gallo.

    Occurrunt adhuc quaedam notanda sequenti decano. [fol. 61v]

    Primo, quod materialistas hoc anno non visitavi, quia non fuit mihi tempus sufficiens.

    Secundo, apothecas omnes visitavi et earum apparatum bonum et validum esse inveni.

    Tertio, gravamina quaedam contra materialistas, quod nempe vendant omnis generis medicamenta composita ab ipsis pharmacopoeis proposita, quibus respondi, ut conficiant supplicem libellum et sua gravamina declarent. Verum nullus datus est neque ullus comparuit.

    Quarto, ratione viduarum balneatricum, quae tenent suos superiores uti vocant socios, erat intentio, ut in facultate de illis examinandis haberetur deliberatio, quomodo nempe hi socii essent et ipsi etiam magistri, ut consentiant et eos ad examen sistant, sint compellendi?

    Quinto, ut extrafacultistis mitterentur decreta, ne hic contra nostra privilegia practicent, quod quidem factum est et aliqui sunt depulsi, aliqui non.

    Sexto, ratione balneatorum Neostadiensium et in districtu illorum habitantium citavi illos ad examen oretenus maxime unum, qui Neostadii actu balneum habet et necdum examinatus est. Non comparuit. Ceteri vero ob ingentem paupertatem et combustiones eorum balneorum ob irruptiones Turcorum et Tartarorum factas rogarunt dilationem, usque dum ad pinguiorem fortunam devenirent.

    Septimo, apothecaria vidua Staudiglin Neostadii habet socium non examinatum et sunt contra illam gravamina, quod filius ipsius taxet receptas. Cum tamen artem hanc nec didicerit, nec intelligat et quod homines taxentur et graventur in pretio.

    Octavo, quod multi apothecarii, chirurgi, balneatores hinc inde in Austria haereant, qui post obsidionem Viennae sese posuerunt, ut nempe indagentur, explorentur et citentur ad examina.

    Nono, ratione balnei de Nipho ad fossam limi et huic rei invigiletur.

    Decimo, ut ratione duorum chirurgorum unius Angli, qui Pragae in peste practicavit, alterius Itali de Podesta, qui ambo volunt huc venire et hic practicare, ut attendatur. [fol. 62r]

    Accepta: A quatuor chirurgis 12 flor., a dentifragulo 3 flor. poena (obstetricis) Jacomelin 3 flor., ex capitali ad auream coronam 60 flor., ex actu repetitionis 6 flor., a chirurgo Krembsensi 3 flor., ab obstetrice 3 flor. Summa: 90 flor.

    Expensa: Pro musica 13 flor., pro saccharatis et vino 52 flor. 19 cruc., pro utensilibus pedelli et pro pane 8 flor. 44 cruc., pro sacro 1 flor. 30 cruc., aedituo 45 cruc., pro offertorio 1 flor. 30 cruc., pro bibali 45 cruc., pedello 9 flor. Summa: 84 flor. 33 cruc. Remanent: 5 flor. 27 cruc.

    Fridericus Ferdinandus Illmer de Wartenberg phil. et med. dr. m. p. [fol. 63r]8

    [1686/ 87]

    Acta decanatus II. Joannis Jacobi Stumpff phil. et med. dr. majestatis consiliarii et personae medici, electi 4. Decembris 1686 sub rectoratu domini Benedicti Eberl theol. dr., ad S. Stephanum canonici.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    7 Simontornya.
    8 Fol. 62v ist leer.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.