useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.154
Signature: 1.7.154
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Jänner 1687
Sitzung vom 22. Jänner 1687  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [22. Jänner 1687] Die 22. Januarii examen subiit Joannes Adamus Rämer balneator in nosocomio civico praesentatus a Matthia Puecher Oberzächmeister et Joanne Ferdinando Sing.

    II. congregatio 23. Januarii. Dom. Carolus Guilielmus Sattler phil et med. dr., exercitus caesarei medicus castrensis petiit pro actu repetitionis et sorte sibi elegit aphor. 8 sect. II.

    Joannes Adamus Eckstain et Leonardus Kluech chirurgi ab aula privilegiati conquesti sunt, quod ex gremio suo exclusi fuerint, eo quod Eckstain magisterium suum post examen fieri solitum non dum perfecerit, alter vero jura sua 50 flor. ad ladulam chirurgorum aulicorum non deposuerit, ad quod tamen praestandum promptes se offerunt, si reliqui, qui ipsos praecedunt suum prius fecerint magisterium reliquaque praestiterint, quae sunt praestanda. Deinde accusarunt seniores, quod plures ad gremium susceperint, qui non fecerunt magisterium contra privilegia et statuta facultatis, sed loco hujus certam pecuniam nimirum 5 aut 6 imper. acceperint et hanc esse causam suae exclusionis, quod contra hos abusus locuti fuerint.

    Conclusit facultas, ut simul cum his duobus seniores quoque chirurgi citentur et utraque pars audiatur.

    Comparuerunt seniores 6. Februarii et fassi sunt, esse aliquos inter ipsos, qui magisterium non fecerunt, se tamen loco hujus pecuniam accepisse negarunt.

    Re utrinque bene ventilata conclusit facultas, illos ex senioribus serio urgendos esse, ut quam primum faciant magisterium, cum sit pars examinis, junioribus vero imponendum esse sub comminatione mulctae, ut et ipsi praestent praestanda. Deinde particulariter moniti sunt seniores, ut deinceps examinandos praesentent, alias jus praesentandi ipsis denegatum iri.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.