useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.159
Signature: 1.7.159
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Juni 1687
Sitzung vom 7. Juni 1687  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [7. Juni 1687] III. congregatio 7. Junii. D. Adrianus Jacobus Ory et Carolus Guilielmus Sattler petunt pro sessione et obtinuerunt. [fol. 65v]

    Eodem die dom. Joannes Josephus Bender phil. et med. dr. petiit pro repetitione.

    Joannes Rudolphus Harttmann agyrta quidam vigore privilegii sui caesarei et testimonii a facultate sibi dati ante aliquot annos obtinuit licentiam publice vendendi confectionem aliquam antidotalem sub titulo Orvietani Helveti. Hic accusat Joannem Fridericum Tillmann ophtalmicum, quod idem quoque in publicis nundinis vendat. Rogat itaque, ut hoc tanquam privilegio suo immediate repugnans et noxium inhibeatur. Annuit facultas.

    Ephippiarii civici Viennenses accusarunt D. D. Kotium, quod in ipsorum praejudicium et detrimentum, facultati vero summum opprobrium currus conficiat et divendat, in cujus rei fidem attestationes a personis fide dignis datas attulerant, simulque pro medela rogarunt, cum eandem causam ad consistorium jam ante detulerint, ipsum de rei veritate convicerint et sententiam pro se favorabilem obtinuerint.

    Admonitus fuit serio D. Kotius sub poena exclusionis, ut deinceps a similibus operibus mechanicis desistat et intra limites suae professionis se detineat. Simulque de novo conclusum fuit, ut idem D. Kotius, qui praeter facultatis voluntatem a regimine per decretum tempore pestis in gremium nostrum intrusus fuerit, ultimum in facultate locum habeat, quod sub decanatu D. Sorbaith jam semel statutum fuerat.

    Licentiam disputandi pro baccalaureatu rogarunt Andreas Friz et Joannes Ernestus Glesler et consensit facultas. Similiter iidem uti et Burckhardt med. stud. rogarunt pro stipendio et dom. Friz collatum fuit stipendium Emericanum, dom. Glesler et Burckhardt vero Büttnerianum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.