useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.208
Signature: 1.7.208
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Juni 1691
Sitzung vom 25. Juni 1691  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [25. Juni 1691] II. congregatio 25. Junii. [fol. 90r] A praetore Viennensi requisitum per literas fuit, ut suum liberet exponere et communicare judicium super facinus quoddam, de quo vir aliquis accusatus erat, quod nempe duabus puellis 5 circiter vel 6 annorum vim intulisset et turpi libidine agitatus compressisset. Puellae istae dein judicialiter ab obstetricibus inspectae sunt et compertae partes genitales tumentes habere atque materiam purulentam vel saniosam ex locis illis effluere. Mota proinde quaestio an haeccine accidentia vim puellis illatam et compressionem designent vel ex aliis forsan causis ortum ducere potuerint. Judicabat facultas, tumorem illum partium genitalium in puellis et fluxum purulentum et saniosum non esse signum demonstrativum illatae compressionis violentae cum ejusmodi accidentia etiam ex aliis provenire queant causis, utpote vitiosis humoribus et prava corporis constitutione et siquidem relatio inspectionis non satis explanate rem exposuerit atque maturius quam factum sit inspectid institui, ipseque etiam de delicto accusatus inspectionem subire debuisset, an fortassis ille gonorrhea laborasset et exinde puellas simili labe contaminare potuisset, cum vero haec intermissa fuerint, facultas sufficiens argumentum ad aliquid firmi concludendum non habebat.

    Conquerebatur tribus tonsorum Viennensium, quod quidam medici ipsis venesectiones adimerent et hominibus etiam balnea dissuaderent, consequenter panem ipsis subtraherent. Respondit facultas, se noscire, qui illi doctores medici sint, cum millus nominetenus in libello expositus sit. Caeterum si collegium tonsorum erga faultatem se congrue gesserit et exhibuerit, quod rursum ab eadem omnem favorem reciproce sit consecuturum.

    Laurentius Mair chirurgus in lazaretho Viennensi agebat contra Martinum Behagen patrem ut vulgo dicunt vel superiorem foris in Beckenheisel, quod scilicet is hic et illic medicinam exerceat et practicet. [fol. 90v] Citatus fuit praenominatus Behagen et super delationem et querelam scrutatus et auditus erat, qui cum immunis delicti non esset severe et cum comminatione poenae reprehensus fuit, qui omni humilitate ea, quae contra fas commiserat deprecatus et imposterum se ab illicita ejusmodi praxi et medicatione omnino continere velle serio pollicitus est.

    Dom. Kulmair acidularum Egrensium privilegiatus negotiator et venditor apud facultatem querelam deferebat quod hocce tempore praefatae acidulae quasi pro derelictis habeantur et pauci illis utantur, ita quidem ut operae pretium esse non videatur ut ipsas huc adferri curet, roget proinde ut dom. doctores frequentius eas ordinare dignentur ne pro abolitis haberentur.

    Responsum, quod dom. doctores non intermissuri sint, eas ordinare et suadere ipsis, quibus proficuas fore judicaverint, neque doctoribus solum adscribendum esse, quod praefatae acidulae tam parce querantur vel absumantur, cum saepe in defectu acidularum culpa haereat.

    Occasione hujus etiam statuebatur, monendum esse alterum acidularum Ruitzensium venditorem privilegiatum Ambrosii Franck successorem, qui illas non legitime signatas sed suo sigillo munitas et cellarii sui scriptis in Charta rationibus obligatas distraxerat lagenas, ut nimirum caveat de fraude se suspectum reddere et acidulas illas synceras et genuinas venumdet imposterum et debite signatas.

    Actum fuit ratione chirurgi Debucamp Parisiis oriundi, qui amplo quidem gaudet privilegio caesareo pro chirurgo aulae, sed cum ad examen opus quoque habeat literis natalibus, quae hocce tempore, ubi inter imperium et regem Galliae bellum summe flagrat et omne literarum commercium cum Galliis inhibitum est, haberi non possunt, annuit facultas, ut interea fidejussoriam cautionem praestet [fol. 91r] et hac conditione ad examen admissus est.

    Indictum fuerat dom. professoribus, ut imposterum illis med. stud., qui facultatis matriculae inscribi sese neglexerint, quod plerumque fit, testimonia quoque recusentur, ut de futuro magis de immatriculando soliciti sunt.

    Dom. Reisperger med. dr. Oenipontanus, qui mediis destitutus Viennae moratur, petebat pecuniam sibi commodare, quod convenienter recusatum fuit, quia refusio vel solutio apud similem debitorem nimis manifesto subjacet periculo.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.