useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.219
Signature: 1.7.219
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Dezember 1691
Sitzung vom 6. Dezember 1691  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [6. Dezember 1691] IV. congregatio 6. Decembris. Proponebatur querela Matthiae Schmid magistri in balneo ad portam coeli contra Joannem Hoffwirth chirurgum civicum, quod hic, cum ipsius Schmid socius ad patientem vocatus eidem sine ordinatione medici venam secare recusaret, de super autem ipse Hoffwirth citatus venam incidere praesumpserit et hinc Schmid damnum illatum sit ob sostrum praereptum ab illo Hoffwirth, quod caeteroqui illicitum est adeoque exinde mulctandus foret, magis tamen puniri deberet, quod tam temere interdictum regiminis violasset.

    Supplicabant pro stipendio Emericano med. stud. Josephus Wolffstrigel et Joannes Gaidasch, sed eorum libelli ad informationem dom. superintendentis remissi sunt.

    D. Mair [fol. 95r] rogavit et impetravit sessionem et monitus est simul ut ad cancellarium pro praestando ibidem de immaculata B. M. V. conceptione juramento se conferret, cui pro commissario D. Festa deputatus erat.

    Lecta sunt et approbata D. Stumpff acta. [fol. 95v]

    Accepta: A dom. Kimnich censum annuum 60 flor., ab antecessore 3 flor., a 6 examinibus 18 flor., a Beierlin 1 flor. 30 cruc. Pro repetitione et sessione D. Mair 9 flor. Summa: 91 flor. 30 cruc.

    Expensae: Fratribus misericordiae 10 flor., curatis 1 flor. 30 cruc., ministris ecclesiae 45 cruc., capellae magistro et musicis 10 flor., tubicinibus musicalibus simul cum caeteris et tympanista 13 flor. 30 cruc., pro saccharatis melioris sortis 18 flor. 48 cruc., levioris sortis 15 flor. 15 cruc., pro vino hispanico et pane butyraceo 12 flor. 54 cruc., pedello pro utensilibus 5 flor., salarium 9 flor., pro diversis informationibus et rescriptis 6 flor., pro sigilli argentei reparatione 18 cruc. Summa: 103 flor. [fol. 96r] Restant mihi 11 flor. 30 cruc. quos facultati missos facio cedoque.

    Est animi virtus, valetudo corporis aurum. Qui caret his opibus pauper ubique jacet.

    Jacobus Henricus Kielman phil. et med. dr. m. p. [fol. 97r]14

    [1691/ 92]

    Acta decanatus I. Ferdinandi Friederici Pock Viennensis phil. et med. dr., electi 6. Decembris 1691 sub rectoratu domini Jonannis Georgii Weigler phil. et j. u. dr. canonum professoris, aulae et judicii advocati.

    In decanatus mei primitiis glisceute quodam contagio non obstantibus scholis academicis occlusis ipsa immaculatae conceptionis deiparae virginis festivitate juxta statutum caesareum Ferdinandi III. anno 1648 et decretum a consistorio anno 1656, praeeunte rectore una cum decanis de eadem juramentum coram universitatis cancellario in cathedrali ecclesia in propria porsona deposui praesentibus sacratissimis majestatibus et quibus in habitu academico solita comitiva data, nec non vesperi in arca palatii ad columnam immaculatae.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    14 Fol. 96v ist leer.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.