useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.266
Signature: 1.7.266
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1693
Sitzung vom 14. April 1693  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [14. April 1693] Die 14. Aprilis congregatio privata propter casum aliquem funestum, qui Pragae successit domicellae de Kaiserstein, cujus ordinarius D. Voit, qui ordinando illi purgationem ex hoc pulvere: Tartari chalybeati scrup. 1, diagridii sulfuris gran. 2 semis, magisterii jalapae, pineis subactis gran. 2 semis, mercurii dulcis rite praeparati gran. 7 inisce fiat pulvis — horribilia tormina, inquietudines, convulsiones acquirendo tertia die mortua est.

    Erat autem 5 annorum. Notandum autem est quod omnibus tribus domicellis similem pulvisculum ordinaverit et excepta morte reliqua symptomata parata sunt. Hoc facto a parente D. Voit criminaliter accusatus est. Iste, ut se justum monstraret, huc ad nostram facultatem appellavit et rogavit ut desuper judicaret, an haec sit causa mortis an medicamenta annosa et male praeparata. Desuper collegium non potuit aliter sentire, quam cum omnibus domicellis eundem effectum fecerit, male esse praeparata et annosa.

    Superque hoc conclusum ipsi litteras testimoniales una cum sigillo et mea subscriptione mittendas jussit. Ille gratias egit et sua munera pro labore et servitio obtulit. [fol. 114v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.