useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.409
Signature: 1.7.409
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Juli 1701
Sitzung vom 11. Juli 1701  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [11. Juli 1701] Die 11. Julii examen subiverunt balneator Josephus Riedl ex Mödling et Phillppus Maurer ex Pettersdorff praesentibus Daniele Clement [fol. 162r] et Laurentio Schmidt.

    In hac congregatione primo propositum fuit decretum regiminis in causa alicujus empyrici Itali Tridentini nomine Josephus Maria Foelix Scutellus, qui a majestate rogavit privilegium, quo arcanas suas medicinas non tantum hic Viennae sed etiam per totum imperium vendere pro cura aegrorum plurimorum sibi liceret. Respondi primo, quod tales empyrici medicinas suas ideo areanas nominent, ne proinde cogantur eorum rationem ac ingredientia reddere ac manifestare neve ex manifestatis vero medicinae adeo ab ipsis depraedicatur utilitas aut illarum deprehentur fraudulentia.

    Secundo, non sufficero ad curandos aegros medicamenti bonitatem nisi etiam aegrorum cognoscatur natura, causarum morbificarum diversitas et agendi modus, quae omnia in praesenti empyrico, tanquam homine omnis litterationis ignaro deesse videntur. Quod si tertio similibus idiotis licentia dari posse nihil obstari, quia omnes, quicunque legere et scribere norunt [fol. 162v] in medicos evadere possent, facile etiam fore, ut similes ex medicinali aliquo libro proposita medicamenta describant, iisque deinde tanquam arcanis suis passim utantur sub tecto et exotico nomine. Testimonia curatorum aegrorum quae affert, emendicata sunt suffragia, quibus si non curatorem sed potius occisorem adirent et cum subticerent utique numerus talium infirmorum major foret quam curatorum. Denique tot morbos eosque gravissimos suo arcano curari posse dictitat iste, quorum uni nomine phtisi vel hydropisi si semper intelligibiliter sufficeret utique mendicare ab aula privilegium practicandi opus haberet sed ex unius similis morbi curatione infallibiliter semper succedente ditissimus foret.

    Secundo Maximilianus Tamen pro sessione rogavit et obtinuit.

    Antonius Koplinger, Joannes Georgius Dubiz ambo phil. mag. rogarunt, tempus pro examine baccalaureatus sibi assignari.

    His accepit Josephus Paulus Pock phil. mag. ac defuncti D. Pock filius, qui et ipse, quia publicam orationem in festo Ss. Cosmae et Damiani subivit adeoque ad disputationem pro exercitiis non teneatur, ad disputationem pro baccalaureatu admitti rogavit et obtinuit. Accesserunt his quatuor alii med. stud. nempe Petrus Theophilus Mumek, Christophorus Rukh, Balthasar Godefridus Mitterbach et Antonius Loick, qui admitti ad disputationem pro licentia rogarunt et eatenus quidem impetrarunt ut disputationes eorum peragi possint, promotio vero in sequentem annum differatur. [fol. 163r]

    Conclusum, fundationem Rechpergerianam aedibus dom. Gindter inhaerere perpetuum debere adeoque mentem fundatoris nullo modo esse mutandam, repetitum ac unanimiter confirmatum fuit. [fol. 163v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.