useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.422
Signature: 1.7.422
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Mai 1703
Sitzung vom 19. Mai 1703  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [19. Mai 1703] III. congregatio 19.. Maii in qua secunda vice lectum fuit regiminis decretum febres malignas concernens ejusdem forme tenoria cum priori. Responsum iisdem rationibus praeter quas etiam potissimam causam quod plures moriantur, esse facultas dixit, quia tot empyrici imperiti et ignorantes tollerantur, qui in curas istarum febrium se immiscentes homines mactant.

    Alterum decretum concernebat pharmacopoeos, qui ad regimen delati sunt, quod medicamenta prava obsoleta, non bene praeparata eadem in excessivo pretio contra taxam statutam divendant hocque publico damnum causent. Ideoque injunctum facultati, ut ad haec omnia accuratius attendat, pharmacopolia frequentius per annum etiam extra consuetum tempus visitet et receptas examinet, utrum taxam non transgrediantur.

    Respondit facultas, quod de taxa ipsorum nobis non constet, nara ipsi allegant, quod materialia non maneant in eodem pretio sed in dies crescant.

    Secundo, quod omnes receptae ad manus medicorum non perveniant hincque illas examinare quasi sit impossibile et ad tale officium peculiares examinatores et visitatores cum certo quodam solario constituendi forent. Si tamen facultati de quodam hujus decreti transgressore constiterit, quod ipsum sine dubio exemplariter sit punitura.

    Ad instantiam regiminis a rectore et consistorio missum fuit decretum unum et alterum ab episcopo Viennensi, quibus admonentur omnes et singuli medici, ut infirmos suos periculose decumbentes prima statim visitatione, qui vero minus periculose decumbunt ad summum tertia visitatione de confessione et sacra synaxi percipienda [fol. 170r] serio admoneant. Quod si obedire recusent, etiam ipsos amplius non visitent hoc adjuncto, quod ita sonat expressum et rigorosum tam ecclesiastici quam civilis magistratus decretum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.