useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.561
Signature: 1.7.561
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Jänner 1709
Sitzung vom 8. Jänner 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [8. Jänner 1709] Die 8. Januarii relatio nostra Ebers chirurgi titulum doctoratus stolide petentis, item praecedentiae cum personae medicis, item parere medicum in forma authentica in casu criminali contra Antonium Laminger et Jacobum Feketz aurigas consistorio fuerunt porrecta.

    Cum interea temporia dom. comes Jörger pro Lasko apud regimen relaxationem arresti urgeret et commissionem pro die 18. [fol. 214r] Januarii obtinuisset, consistorium pro medio termino sine praescitu facultatis Laskonem jam die 11. Januarii ex arresto dimittere resolvit, eo quod nemo obstabat. Ego enim propter infirmitatem consistorium frequentare non poteram, ante dimissionem die 12. a dom. procuratore Austriaco et universitatis syndico summariter fuit examinatus deinde praestita cautione juratorio de foro se sistendi, nec quod hisce aut similibus pillulis uti nec intrinsece amplius curare velit, dimissus fuit. In hoc actu facultas duplici modo gravata fuit (non obstante, quod rector fuerat medicus et membrum facultatis).

    Primo, quia consistorium contra Laskonem propria authoritate dimiserat antequam a facultate extraditus fuerat. Secundo, quia juramentum ab ipso praestitum non erat pro bono facultatis instructum eo quod, tantum curationes internas prohibebat.

    Notandum 1mo, cum facultas medica non habeat jus gladii, casus criminales in hoc passu consistorium sibi attribuere, hoc tamen observato ordine, ut primo facultas tales homines curet duci ad carceres, deinde examinet casum, si non fuerit inventus criminalis, judicet et discernat facultas pro aequitate et justitia, si vero casus fuerit criminalis, tunc non solum relationem de specie facti sed etiam arrestatum sibi extradi cupit consistorium. Sed hic notandum 2do, quod illi practicantes, qui ex ignorantia occidunt homines, non soleant puniri poena ordinaria sed tantum extraordinaria, hinc pro privilegiis nostris melius esse, si tales casus infelices non facile declarentur criminales sed pro aequo et justo judicentur a facultate, nisi quid notabile obstare videatur.

    Circa idem tempus praevio examine et praestita cautione juratoria de non amplius practicando consistorium Antonium Laminger et Jacobum Feketz dimittere conclusit. Quo intellecto misi quam primum D. Blümer ad rectorem cum solennissima protestatione tam contra tale injuriosum examen consistoriale, quam contra dimmissionem aurigarum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.