useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.562
Signature: 1.7.562
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Jänner 1709
Sitzung vom 15. Jänner 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [15. Jänner 1709] III. congregatio 15. Januarii. In flagranti propter periculum in mora membra aliqua propius habitantia convocata fuerunt. [fol. 214v]

    Proponebatur, consistorium Valentinum Lasko liberum dimisisse et sic tam nostris privilegiis, quam jurisdictioni a majestate concessae summum factum fuisse praejudicium, magnumque malae in futurum consequentiae periculum esse metuendum.

    Conclusum, ut non solum in scriptis sed etiam per commissarios apud consistorium fieret protestatio solemnis. Commissarii etiam satisfactionem et restitutionem arrestatorum petebant.

    Consistorium commissarios interrogabat cur advocatum non adduxissent. Responderunt, se illo hac vice non egere. Cum autem facultas esset in aequilibrio, utrum in casibus criminalibus relationem regimini an consistorio porrigere deberet, hanc sibi tradi consistorium voluit et altero die commissarios instructos cum advocato ad commissionem redire mandavit, ast redeuntes non intromissi sed tantum a syndico, an ut hospites in consistorio sedere et simul cum aliis votare velint, interrogati fuerunt. Hi autem aliquid aliud advertentes responderunt, se hoc non habere in commissis sic iterum cum protestandorum protestatione abiverunt.

    Secundo quaerebatur an stantibus tot et tantis controversiis non esset emolumentum facultatis pro interim loco mei, donec valetudinem recuperavero alium ex facultate mittere ad consistorium et conclusum fuit, ut D. Blümer vices meas suppleat. Sed cum post prandium ad consistorium venisset, sessio ipsi fuit denegata eo praetextu, quod non fuerit a tota facultate ad hoc electus. Eadem die ad me missus fuit dom. procurator Austriacus, qui decanum et facultatem nomine consistorii humanissime salutabat et quidem cum omni assecuratione, quod consistorium cum facultate in bona intelligentia vivere velit, seseque idipsum a facultate reciproce expectare excusavitque se, quod dom. Blümer ex eo sessionem concedere non potuerit, quia ad hoc a tota facultate non fuit deputatus. Hinc altero die facultatem congregari jussit,30 ut unitis votis aliquis ad hoc eligeretur sed hoc ob graves rationes omissum fuit. [fol. 215r]

    Item conclusum fuit, ut praejudicium per dimissionem Laskonis facultati causatum regimini quantocyus durch eine Gewalts Claag et cum protestatione intimetur sed ob decretum, quo ad regimen in hac materia ad commissionem citabamur, consilium nostrum mutatum fuit. Hoc decreto a facultate consistorium etiam ad regimen citatum petiit commissarios, nosque non ut membra universitatis sed tanquam partem aliquam extraneam citavit, contra quem inconsuetum citandi modum advocatus nostro nomine solemnissime protestatus fuit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    30 Randbemerkung von gleicher Hand: quia anguis latebat in herbis.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.