Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[5. Februar 1724]
Congregatio prima habita 5 Februarij [1724~]
Praesentibus Perill: M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter, Habersack, Widman, Freundt, Rauch, Guarin, Sylverius, Vogl
1: Eva maria Koflerin caseovendula in platea picarum accusat Mariam Kunzin obstetrice ex sequenti capite; die 1 januarij quaedam mercatrix absolvens dies purificationis venit cum prole et praedicta obstetrice ad moniales Regij Monasterij, ubi actricis filia apud patrinam suam commorabatur, haec Domina ob foemellae cachecticam dispositione sollicita, eam rogat, utum non iuvamen praestare possit? proin obstetrix petijt visitare foemellam, qua peracta visitatione obstetrix volens privatim loqui, ab ipsa foemella ad publicam contestationem adacta dixerit, eam esse gravidam. altera die cum obstetrice Eisenreichin et balneatorr geyermoser facta est visitatio motu proprio, et cum hic balneator et Eisenmeichin iudicium fecerint, hanc foemina non esse gravida, sed hydropicam, igitur mater praetendit satisfactionem. Quapropter in separato cubili inspectio ventris praesentibus Exc: DD: Guarin et Sylverio, item chyrurgis strasser et hodler, ac obstetricibus Kienin et Feylmayrin habita est, ubi omnes cachecticam quidem dispositionem invenerunt, cum autem in adeo lubrica materia obstetricum asserta fuerint ambiguae, conclusum: matrem esse admonendam, ut 1mo filia invigilat, 2do: ut a genuino Medico (et non a medicastrice carceribus a Facultate adiudicata) filia sua opem quaerat, proin 3tio per spatium temporis habeat patientiam, ut sine facultatis et propria ignominia possit decisio fieri.
2do Johannes Baptista Mariano mercator Aulae Privilegiatus accusat D: Wolfg: Ernesto Geistenfeld extrafacultistam Medicinae doctorem, quod mediante Judicio Aulae Mareschallopraetendat. ab ipso solutionem curae in consanguineo habitae, conclusum utroque praesente; cum Domino Geistenfeld praxis non compettat, hinc nec solutio, eidemque iniunctum, ut intra 4 septimanas vel repetat vel discedat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.171, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.171/charter>, accessed at 2024-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success