Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[1. Dezember 1723]
Congregatio undecima privata 1ma Decembris [1723]
Praesentibus Perill: Magn: Spect: et Exc: DD:Lebzeltern, Faber, Zebriach, Pock, Freundt, et Guarin
1mo Cum sub Dominio# Reverendissimi Abbatis ad S: Crucem in Froman Antonius Angerman balneatoriam praxin exerceat, Neostadienses Seniores tan#qum artis ignarum eum deferentes commissionem effecerunt, apud Excelsum regimen, et intererant ei cmmissioni de facultate Exc: DD: Pensa, Guarin, die 27 Novembris et resolutio data est, ut Antonius Angerman omni praxi balneatoria supersedeat, donec se prius examini Inclytae Facultatis submiserit et approbatusfuerit. Quae scientia in artis hujus anni videre est in originali
2do Dominus Johannes Baptista Terlingo de Guzman Caesareae# Camerae Consiliarius accusat Henricum Boyman pharmacopoeum in Widen, quod ipsi apud Supremum Aulae Mareschallum litem moveat, ob curam adhibitam filiolo in epilepsia, et inde non praestitam satisfactionem; conclusum proxime ambas partes esse citandas.
3tio Cum octava Junij hujus anni in causa matrimoniali inter Gerhardum Goffinet et Mariam Elisabetham ejus conthoralem habita inspectio corporis D: Goffinet ab actrice in Venerabili# suspecta venditetur, quod Facultatem [fol.455v] pessime habuit, ad actricis preces expeditae denuo sunt litterae compassus, ubi alios commissarios medicos, et chyrurgos postulat, proin in praesentia praememoratorum DD: Doctorum et Chyrurgorum Hodelar et Wntzl visitatus est, quoad foetorem oris, gingivas, nonlam# caput et crines, tibias, genitalia, et universa corporis peripheriam, et in omnibus, et quo omnia adeo sanae et robustae constitutionis. Deprehensis est, ut nec stigmata# praegressae suis, minus praesentis animadverti, nec etiam impotentia argui possit; quod Venerabili Consistorio rescriptum est, cum nota, Facultatem aegre ferre, hanc ab actrice intentata an nihilationem primae visitationis. NB Domina actrix debuit pro hac inspectione deponere jura, pro quovis Domino Commissario 4 florenos
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.71, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.71/charter>, accessed at 2024-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success