Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[23. Dezember 1723]
Congregatio secunda habita 23 Decembris 1723
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Garelli j: Lebzelter, Faber, Ruck, Habersack, Mannagetta, Maderer, Wallich, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Hulin j: Deimbl, Paminger, Braun, Sylverius, Dam, Chrisman, Pl”ckner, Czeppl, Vogl.
1: Perill: D: Superintendens Emericanus dat favorabilem informationem pro Johanno Wudich Clagenfurtensi medicinae Studioso, proin eidem collati sunt 30 floreni
2: D: Gerardus Goffinet quondam cubicularius Augustissim# regnantis instat in nupera querella contra Exc: DD: Rauch, Paminger, Weber, et K”nig extrafacultista, conclusum: ut nuper petitam informationem intra 14 dies dent.
3: D: Franciscus Xaverius Mannagetta et D: Philippus# Jacobus Schwendiman# Excell: Med: Doctores sollicitant admissionem ad actum repetitionis, sed cum eam primum circa quadragesimam velint peragere, et petant prae fors maturius venientibus praecedentiam; conclusum: ijsdem oretenus esse insinuandum, morem in Facultate esse, quod is qui primus omnia requisita attulerit, prior etiam sit in repetitione
4: Similiter Carolus Pisani et Franciscus Josephus Frid medicinae studiosi supplicantes pro materia ad baccalaureantus disputationem praetendit uterque praecedentiam prae aetero# conclusum: fiat quoad primum, quad secundum vero videndum una cum DD: Professoribus quis eorum maiora habeat merita, et secundum ##decernatus
5. Denuo supplicant pro impertiendo a facultate magisterio philosophico quinque medicinae studiosi sc. Wundich, Gelb, Tschandeck, Daniel, et Sirowsky. Conclusum, caute in hoc negotio agendum, ne in facultatem philisophicam falcem mittamus et imprigamus, proin si antea similis actus non fuit exercitus, nec modo exerceant
6: Lecta fuerunt acta Perill et Magn. D: Blmer antecessoris in Decanatu er quoad rationes tradita sunt revisioni DD: Censorum.
7: In principio huius anni mulctatus et hactenus tergiversatus balneator Weinzierl hodie comparuit, et mulctam 20 florenorum deposuit, cum vero pro remissione supplicaret, eidem remissi sunt decem floreni, ex residuo manent aerario Facultatis 5 floreni [fol.459r]
Delata est a Praetorio viennensi ad Facultatem ob perpetractum infanticidium 13 Octobris commissum Catharina Pumin, an mentis compos, velmelancholiae hypochondriacae obnoxia sit? conclusit Facultas: eandem non esse verae maniacae, et qua talis perseverantis constitutionis, sed quod non indicia perturbatae mentis, et adempti per intervalla usus rationis adsint, et arguitus 1mo quidem ex temperamento delinquentis melancholio, 27do quod anta 4 annos febre continua acuta in domo pistoria laboraverit, subsequente prava diaeta, 3tio quod elasticitas et fervor spirituum adhuc fuerit perturbatus, quando finita constitutione. Sollicitavit mortem, modo ante iam magis deferbuerit, ubi mortem horret 4to quod simili mentis perturbatione anta triennium laboraverit, quae per periodos (uti exacerbationes febriles) solet redire, praecipue 5to circa aequinoctim autumniale, quod in pluribus hypochondriaco#melancholicis observatum est, uti i D: Spreizer et alijs, qui simili tempore sibi vel alijs vim intulerunt. 6to quod novemcirciter horis# post infanticidium fuerit plenilunium, quod in sexu sequiori magnam commovendi spiritus habet efficiam, id quod per D. Causidicum Praetoris relatum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.97, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.97/charter>, accessed at 2024-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success