Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[21. Juni 1736]
Congregatio septima habita 21. Junij praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. viris# de Webern, Maderer, Albrecht, Freind, Foki, Paminger, Bucamps, Dam, Anderler, Vogl, Scholz, Zwenhoff, Mannagetta, Haider, Weigant, Sichler, Proski, Knittlmayr, Hirsch, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Schellenberger, Engl, Linz.
1mo Exc. D. superintendens additamenti Mannagettani ad fundationem Perlachianam dat favorabilem relationem pro Josephum Clemens, et placuit facultati.25
2do Cum nausea declaravi facultati crambem Bukitschianam, totes iam recoctam, quod interea temporis, dum inveniri non potuisset, hic omnem lapidem pro obtinendo privilegio in aula moverit, qua desuper nova resolutio aulica de die 24. Maij Laxenburgi prodijt, vi cuius et prior confirmatur, et imposterum praxi severe interdicitur, quae 14. mensis huius a venerabili consistorio universitatis mihi intimata, et cum omnibus appositis imposterum vero in actorum fasciculo reperibilibus attestatis suis mihi transmissa fuerat.26
3o Prout 18. huius exhibitum nostrum commissioni aulicae memoriale denunciatorium cum resolutione ad aedes mihi transmissum atque eadem die secundum decretum per venerabilem universitatis consistorium ad me datum fuisset vigore cuius ad solvendam intra octiduum sub poena dupli steuram admoneamur, recitata actorum interea serie et praelecto decreto deliberatum et conclusum fuit, et quidem primo ne inutiles videamur# cives pro hac vice solvendum esse, audientia tamen ad augustissimum per rectorem universitatis pro amoliendis imposterum slbq# oneribus impetretur; secundo, cum decretum hoc generale sit, nemo excipiendus, sed omnes solvar#; tertius, ut ex aerario facultatis 700 accipiantur floreni, jura primi repetentis eo impedantur, atque reliquae collectioni D. extrafacultistarum obstericum et artistarum provideatur. Qua desuper se obtulit ultronec P.et M. D. de Webern, quod in complementarum summae deficiens quantum faculti anticipare velit, dummodo ipsi sensim ex ladula restituatur; protestabantur contra conclusum hoc, etquidem arr##motivo (quod tali modo et juniores et seniores aequaliter solverent) Exc. D. Proski, Knittlmayr, Hirsch et Knoblach, factaeque protestationis protocollationem petierunt, sed cum maiora vota contra illos militarent facultatis concluso inhaerendum erat. (fol.160r)
4to Supplicant Joannes Bernardus Redeneg, Leopoldus Hans pro Bttneriano et Joannes Georgius Steinberger pro Stumpfiano stipendio, remissique sunt pro parere ad DD. superintendentes.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.636, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.636/charter>, accessed at 2024-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success