useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.639
Signature: 1.9.639
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. August 1736
Sitzung vom 8. August 1736  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [8. August 1736]

    Die 8. Augusti praesentibus PP. Sp. ac Exc. DD. de Habersack, Vogl, Pfundtheller, Dietman, examinati sunt tres balneatores provinciales ex districtum Neostadiendi praevia praesentatione a balneatore in Pfaffstetten ex gremio Neostadiensi Jacobo Nezel facta. Et quidem inquirimus# Joannes Ernst, Austriacus Neostadiensis, ad Waiarum disciplina Philippi Obermayr balneatoris in dicto loco anno 1721 die 24. Augusti absolutus, nunc vero in Oberwalterstorff balneator. Deinde Josephus Melzer, Austriacus Weidhofensis, nunc in Garu# ad monasterium S. crucis, disciplinans apud Dominicum [fol.160v] Plank, balneatorem eiusdem loci 1723 die 25. Augusti, demum# Georgius Weber ex civitate Imperiali Wangensi, disciplinans apud Franciscum Antonium Trittserfss, inibi balneatorem anno 1721 die 25. Octobris, nunc in Loiberstorff balneator. Qui, cum omnes ad quaesita apte respondissent, admissi sunt ad juramentum et magisteria Neostadij praesente Exc. D. Dr. Wollff, collega nostro conficienda ipsis dictata sunt, et qda# primo emplastrum diapalmae et unguentum digestivum, secundo emplastrum de melliloto et balsamum arcaei, tertio emplastrum oxicroceum, et unguentum basilicon. Remanent facultati jura cum dimidia tamen taxa soluta fuerint...4 fl. 30 X

    Comparentibus Exc. DD. Albrecht, Vogl, Weigant die 14. Augusti citatus fuit ad congregationem medicaster Jacobus Andre, qui ob fictam sostri absentiam non comparuit.

    2do Citatus fuit alius medicaster Pietro Fia#nako dictus nec tamen comparuit, # cum transmisso scripto sub minoristae titulo citationem declinare voluit, cum tamen absque clerica armatus incedat, et pro pictore haberi desideret, resolvit conclusio, ut, si extra clericam deprehensus fuerit ad carceres ducatus.

    3o Cum Elisabetha Kruegin, obstetrix Leopoldina, in exsolvenda industriali daorum# flor. steura sat impertinenter hanc negasset, ob violatum decanatus respectum ad hanc commissionem# citata et sententiata fuit, ut in primis duplum steurae pro negativa deponat, ab impertinentiam vero ad tres dies carceribus mulctetur, et deinde solemniter deprecetur, quo cum abducta fuisset, altera die demisse# rogans dimissa fuit, reliquis ad aliam congregationem reservatis.

    4to Quemadmodum supplicantis pro adiutrice Barbara Ostmanin, obstetricis in Rossavia, allegata fundata inventa fuerant favorabilem non resolutionem tulit.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.