useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.789
Signature: 1.9.789
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Mai 1739
Sitzung vom 25. Mai 1739  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [25. Mai 1739]

    Die 25. maij: Habita commissio praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. de Webern, mannanbach, Freund, Paminger, Dam, Vogl, Fezer, Mazella, Weigant, Knoblach, Paemayr, Marker.

    1. Citati sunt quidem detenti illicite practicantes medicastri Nicolaus Alio, qui professus fuit, se esse medicum personae et familiae principis de Lacera imo ipsi demandatum fuisse ab augustissimo quosdam patientes in curam suscipere, quare non desistet a praxi nisi inhibitorium etiam se allaturum esse litteras authenticas hinc postea ipsi expeditum est decretum . ut illas intra 8 dies adferat, ## minus extra domum principis ulterius practicans in carcerabitur.

    secundo: Dr. N. Castelli, qui non comparuit, sed misit litteras D. Buro de Tallman, contestans, quod stabilitus sit Constantinopoli ex decreto Rei publicae Venetae, apud Nunciaturam Constantinopolitanam dictae Reipublicae, illumque solumodo ex consensu legati Veneti suum ad congressum Niemerobium accepisse, rediturum illum etiam esse, quam primum occasio id tulerit ideoque supersedendum esse in tantum ab executione conclusum fuit.

    tertio:. Quodam Capitaneus regiminis Fureriani Hispanus nomine Adiutorio cui severissime interdicta fuit praxis sub poena incarcerationis.

    quarto: Joannes Leopoldus Wolff, camerarius quondam in servitijs defuncti principis Ernesti de Lobcowiz, qui propter suam nimiam temeriatem coram facultate monstratam quidem promeritus fuisset, statim ad carceres deduci, cum vero prima vice legaliter inquisitus fuerit, severissime pro hoc vice correptus fuit, et inhibita illi omnis tam chyrurgica quam medica praxis, nisi maiorem praeter carceres adhoc sustinere libeat poenam.

    fol.199v

    2. Obsequias motas querelas contra D. Exc. Iberg, quod varias medicinas propria manu factas divendat, V. S. celebret, clysmata applicet, quosdam etiam chyrurgis appetinentes operationes hinc inde perficiat, citatus fuit ad commissionem ut hac de re amicabiliter admoneri posset, sed non comparuit; ideo conclusum ut praefato Dao# dcertum mittatur, vi cuius inhibeantur illi talia sub poena primo: sessionis et jurium, secundo: ipsius exclusionis.

    3. Balneatores Praun et Rombsehl a facultate examinati denunciunt ulterius, quod balneatores civici contra mandata aulae et huius commissionis eos ad gremium suscipere nolint, hinc citati seniores balneatorum, responderunt, quod illos absolute velint accipere, sed solumodo aliquid de facto magisterio illis monstrent, quod et ipsis demandatum fuit.

    4. Maria magdalena Fischerin, obstetrix conquesta est contra Theresiam Fischerin, ninc nuptam Furmanlin obstetricem, quod etiamnum insigne, quod antea habuit habuit# non mutet, quoad nomen, imo etiam in baptismalem librum; sed loco illius comparens maritus contestatus fuit non amplius futurum esse.

    5. Eva Maria Feiglin, obstetrix ex junioribus rogat inscriptionem pro adiutrice filiae suae sed tulit negativam.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.