useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.801
Signature: 1.9.801
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. September 1739
Sitzung vom 14. September 1739  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [14. September 1739]

    Die 14. Septembris: Habita commissio praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Kirchschlager, Kramer, Freund, Dam, Mannagetta, Hentschl, Knoblach.

    1. Supplicat Maria Joanna Schonin#, obstetrix suburbana pro adiutzrice cum autem nec e numero seniorum sit, nec amplam# praxim habeat, fuit ipsi denegata.

    2. Supplicat Anna Maria Mausin### trabantin, inscripta adiutrix apud Catharinam Armin, obstetricem intra urbem, cum incapax propter haemopthysin addiscendi et exscripta sit, ut ipsi 50 fl. quos magistrae suae anticipatim dedit, reddantur, et comparuerunt ambae, conclusit facultas ut hos 50 Fl. ad facultatem deponat intra octiduum et adiutrici reddantur, adiutrix vero imposterum ad nullam aliam inscribatur; obstetrix Armin statim deposuit 12 aureos, qui adiutrici Mausin erga quietanziam fuerunt redditi, pariter obstetrix cum insolventia respondit, quod nullam imposterum adiutricem docere velit, conclusit facultas, ut nulla amplius illi inscribatur adiutrix.

    3. Supplicat iterato Eva Helena Somkovzkin inscripta adiutrix ad Sabinam Pernlin obstetricem intra urbem transcribi ad Annam Evam Hokin, obstetricem urbanam, et petitione denegata querella hoc modo compositae fuerunt, ut si adiutrix disciplinam absque urgente causa absolvere nollit, exscribatur, et obstetrici nulla, nisi quadriennio elapsi concedatur adiutrix.

    4. Producta fuit copia decreti quod ab excelso regimine ad magistratum civicum et judicem in Leopoldina in puncto obstetricum ibi degentium expeditum fuit, ut non tantum illi Aichingerin, sed et omnibus imposterum a facultate examinatis et approbatis obstetricibus domicilium indulgeatur et nullatenus in earum professione sub poena impediantur, quia non computandae sunt artes liberales inter quas illae numerantur cum mechanicis, et ideo

    fol.204v

    magistratui civico serip ##ealitur, ut de his judici in leopoldina constituto statim det informationem, et interdicat omnem insolentiam.

    5. Citatus fuit Joannes Schazel curcumforaneus propter venditionem medicamentorum, et ipsi omnis praxis et venditio extra tempus nundinarum serio sub poena carcerum interdicta fuit.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.