useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.823
Signature: 1.9.823
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Jänner 1740
Sitzung vom 20. Jänner 1740  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [20. Jänner 1740]

    20. Januarij: Pro adiutrice inscribitur Anna maria Eva Palestrin ad obstetrice Annam mariam Huberin...............2 Fl.

    fol.211v

    NB. 9. Lecta fuerunt Litterae compassales iterato in puncto alaianae inquisitionis a praetorio Viennensi ad facultatem missae in quibus illud specialiter supra sequentia puncta parere medium requirit: primo: quo mense graviditatis abotus factus fuerit? Secundo: Utrum foetus vitam habuerit et per consequens inquisita fassum internum motum sentire potuerit? Tertio: An pulvris sub N4 notatus idem sit, qui est sub N1?

    Quarto: Qualem colorem pulverisata sabina solum, quam illa pulveri castorei mixta habeat?

    Supra quae puncta tres # summaria edicta suscepit tendemque nobis transmissit: Supra quae conclusum fuit transcribendum esse facultati supervacaneum videri ad allata quaesita punctatim respondere####, cum non lecti administratione perceperit praetorio placitum fuisse Annam Mariam Hueberin, obstetricem, dein Joannem Michaelem Pauerzpach, pharmacopoeum privincialem quin imo eiusdem officinae famulum Joannem Taubenmarkl, qui omnes quoad artem nobis subiecti, et ideo longeinferiores sunt) supra haec quaesita incius nobis praevieexaudire, et eorundem praesumpta iudicium (quorum specialiter in hoc prius nobis noto casus plana non indigemus) nobis proponere ubi nemo ignorabit, quod inclyta facultas in omnibus ad chyrurgiam pharmaciam, aut etiam obstetricandi artem incidentibus casibus duos semper eiusdem artis non ad erunda artis fundamenta, sed ob earum magis habitualem manipulationem, advocare solita sit, uti etiam in antea datis rescriptis, quod observatum fuerit, videndum erit non supponiamus, quod praesumpta iudicia ex quodam forte in nos diffidentia, vel potius in emergens inclytae facultatis praeiudicium assumpta fuerit, et praetermittendo amb### istos clare respondemus ad 1. quod brevissimus terminus motus foetus a principio conceptionis in 14, ordinarij in 17 extzremus etiam in 20 septimanam observetur, et cum inquisita in fine Aprilis primam sic disctam formicantem motionem senserit, a 16 itaque Januario usque ad finem ## 25 aprilis 999 dies, hoc est 14 septimanae una dies, strictissimo calculo (et qui rarior est) numerari possunt: ad secundum de animatione foetus inter omnes alias incertus opiniones hoc securior et certior sententia est, quod a motu foetus

    fol.212r

    eius non minus animatio iudicanda sit, et ideo haypothesi vero conceptionis inquisita internum motum omnino sentire potuisse.

    Ad tertium: accurate inquisivimus advocatis pharmacopoeis civicus de puali et greimolot in pulverem sub N$ potatum et eundem contra mentem pharmacopoei Pauerspach: et sui ## in colore sopare, et adore totum quantum disimilem deprehendimus, cum ultimus nihil de castores sed plurimum de usa foetida, quoad saporem vero ex alijs ignotis ingredientibus constitus sit, ita ut pulvis sun N. 1 cuivis etiam in arte imperito plane diversus videri debeat, cumpraeter assum foetidam magnam portionem castoreietiam contineat. Ad 4. herba sabina pulverizata de se colorem viridem praesefert, hac tamen cum cautella, quod si illa non bene exsicata, # antiqua sit, color etiam non tam viridis emergat, postquam vero cum hac sabina parum ## multum castorei coni#tum est, illa per hoc magis vel minus subrubrum colorem efficit, quod ita remissum fuit.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.