useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.829
Signature: 1.9.829
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. März 1740
Sitzung vom 23. März 1740  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [23. März 1740]

    Congregatio penaria# die 23 Martij: paresentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. Weber, Zwenhoff, Ruck, Schenfelder, Silveri, Anderler, Vogl, Mannagetta, Fezer, haider, mack, kessler, Proski, Hirsch, Diettman, rauch jun., Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Holzbauer, Schellenberg, Sabiz, Paesmayr, hauzinger, Juschiz, mannenbach jun.

    1. Collegium pharmaceuticum petitam defert relationem in puncto conficiendi Elect. Orvietani a materialista Egger et baber, quibus illud non solum sed alia etiam medicamenta composita quia et simplicia sub minori pondere divendere per decretum et officio# inhibendum esse conclusum fuit.

    2. Denunciata fuit Anna Catharina Scharffin, filia caelebs# obstetricis defunctae Scharffin, quod in artem obstetricandi se immiserit, et praegnanti cuidam foeminae adsisterit #### cui post factam reprehensionem sub comminatione carcerum omnis praxis et assistentia obstetricalis inhibita fuit.

    3. antonius radl, medicinae studiosus supplicat pro stipendio additmenti Mannagettani ad Perlachianam, et remissus est pro parere ad D. superintendentem.

    4. Josephus Matthias Keimbl, Austriacus Walperstorffensis, medicinae doctor supplicat pro admissione adrepetitionis, qui suo petito remissus est ad aulam

    5. Felix Fegerle examinatus balneator civicus in Gunttendorff conqueritur contra decretistas balnatores Simonem Leutner in Gunttendorff, et matthiam Grundler ad S. margaretham, quod contra licentiam et institutum aulicum in suum detrimentum et quidem primus: duos alter vero unum socium detineat, imo cum hoc ultatis partibus Simoni leuttner abactio instantanea sociorum a magistratu civico licentiam unum tenendi, adferat illud authentice quoad nixus vero dimissus est ad forum contentiosum.

    fol.214v

    6. Anna Rosina Ambroschizin vidua, viduata Mlerin filia defuncti p. m. Dr. Kremer, supplicat pro subsidio, sed tulit negativam. In simili

    7. Instat vidua D. Dr. Lehr, quae tandem ad domum pauperum promota est, ut inclyta facultas pro ultima gratia aliquid ipsi contribuat pro stragulis et apuco vestimento domi portando; et conclusum fuit ut fiat inter absentes Dd. collegas circulare pro Ele##osyna hac conquirenda, ubi praesentes etiam ad libitum contribuerunt.

    8.###

    9. Clemens Axter pauper sellifer conqueritu conferatur contra balneatorem N., quod ipsum in fractira pedis male tractaverit, quod commissum est ad commissionem.

    10. Anna Barbara Pergerin, obstetrix in urbe proxime 15 seniores accedens supplicat propter accumulatos labores inscriptionem pro adiutrice Theresia Catharina Hollikin, quae ipsi concessa fuit. Jura...............................2 Fl.

    11. Propositum fuit, cum iam per aliquot annos ratione non lectorum statutorum conclusum fuerit ad nova magis erigenda considerandum esse, hinc quaestio facta fuit, primo: utrum? et quomodo ? Conclusum fuit desuper ad primum quantocius ad secundum vero inclyta facultas se commisit ad arbitrium Sp. D. decani pro eligendo commissarijs, ita tamen ut ex quavis elapse tria membra assumantur, et si quid inter hoc unanimi voto conclusum fuerit manent intactum, si vero in quodam puncto quaedam dissensio videretur referatur ad facultatem. Nb.:

    fol.215r

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.