Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[19. Mai 1740]
Die 19. Maij: Congregatio plenaria praesentibus PP. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Habersack, Deimbl, Kramer, Vogl, Fezer, haider, Weigant, Proski, Hirsch, Rauch, Pesenegger, Knoblach, Plencius, Holzbauer, Falniz, Freund, Sabiz, Paesmayr, hauzinger, Marcher, Juschiz, Ruck, Mannenbach.
fol.217r
1. Exc. D. Dr. Franciscus Passini, physicus Crembsensij et Stainij conqueritur 1.: Quod pharmacopoeus eiusdem loci# Joannes Georgij Schwarzer illicite practicat et quod secundo: pharmacopolium ipsius male instructum sit, et conclusum fuit, ut citetur per decretum, et examinetur causa.
2. D. superintendens fundationis additamenti Mannagettani ad Perlachianam favorabilem dat relationem pro stpendio 40 Fl. fruendo medicinae studioso Antonio Rodl et ipsi concessum fuit.
3. Franciscus Gamnig, Baptista Schein, Vitus Alexander Mayr, Josephus habermann supplicant pro stipendio Emericano et remissi sunt pro aprere ad D. superintendentes.
4. Theresia Niklin obstetrix supplicat inscriptionem adiutricis, et tulit negativam.
5. magdalena Fidlerin, adiutrix apud obstetricem Christinam lebhartin causam agit contra suam magistram et remissa fuit ad commissionem.
6. Barbara Riedlin, adiutrix NB.: supplicat pro alia magistra NB:: quae est junioribus sed tulit negativam et sibi de alia seniore privideat.
7. Delatum est, quod agyrta vulgo Brogmann medicamenta drastica divendat, hinc quaestio facta utrum huic et alijs omnibus tales licentia danda sit, sed conclusum fuit, ut omnibus inhibeatur.
8. Simonis Leuttner balneatoris decretistae duo socij quos contra licentiam sustentavit, ex carceribus dimissi sunt, de reliquo hac de re aulica commissioni fuit remonstratio.
9. Balneatores ™ffner ab aulica congregatione pro examine ad facultatem missus suppliceat pro eodem subeundo, quia vero balneatores civici hac decausa apud Exc. regimen conquesti sunt, idem ex peti desuper informationem, quae etiam danda erit in favorem balneatorum
fol.217v
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.841, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.841/charter>, accessed at 2024-05-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success