Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[14. Juli 1740]
Die 14. julij: Examinati sunt duo balneatores ad gremium civicum praesentati a duobus balneatoribus senioribus Cosma Amersin et Paulo Landwer.
Primus, Laurentius Steiger, Austriacus Hainburgensis disciplinam suam absolvit ibidem apud patrem suum Marcum Steiger anno 1731. Examinantibus Exc. DD. Anderler, Vogl, Höltl, Plencius, bene substitit et admissus est ad juramentum. Accepit pro magisterio empl. oxicrocem et unguentum basiliconis. Jura..............................................3 Fl.
Secundus: Joannes Andreas Waraken, palatinus Callauntavus disciplinam suam absolvit ibidem apud ## Thomam Werner, balneatorem eiusdem loci 1737. Examinatibus Sp. et Exc. DD. Mannenbach, Maderer, Vogl, Steindl utcunque satisfecit, admissus est cum admonitione ad iuramentum. Accepit pro magisterio empl. de melliloto et unguentum digestivum. Jura...................................................3 Fl.
mediante quo examine citata fuit Elisabetha Hagnin, ex mandato excelsi regiminis e prothocollo exscripta obstetrix, et illi iterato ulterior praxis inhibita fuit insimili citata fuit Christina Lebhartin, obstetrix cui nuper iniuncta erat intra triduum acceptam ab adiutrice peccuniam deponere, quod non fecit; non comparuit, sed loco illius adiutrix excusando illam cum in labore partu# ientis foeminae occupata sit.
fol.220r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.846, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.846/charter>, accessed at 2024-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success