Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[24. Juli 1740]
Die 24. Julij: Congregatio plenaria praesentibus PP. M. et Sp. DD. ac Exc. Ruck, Albrecht, Anderler, Vogl, Fezer, Weigant, Mack, Dietman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Plencius, Holzbauer, Falniz, Freund jun., Sabiz, Marheer, Juschiz, Mannenbach jun., Knöring.
1. Supplicantes medicinae studiosi Vitus Mayr pro Stumpfiano, et Josephus Zach pro Bttneriano stipendio remissi sunt pro parere ad DD. superintendentes
2. Lectum est decretum ab excelso regimine ad facultatem expeditum, vi cuius demandatum fuit, ut omnis cautella observetur, in examinibus balneatorum, cum nupere casus obtigerit, ubi ex ignorantia balneatoris cuiusdam in districta Mistelbacensem pertinentis vulnus ex sclopeto cuidam personae infixum non nisi post mortem patefactum fuerit; idcirca conclusit facultas dandam esse excelso regimini informationem, quod iste districtus uti et Hypolitanus propter Sabeptitie emendientem privilegium iursdictione facultatis non submittat.
3. Theresia Kayserin, inscripta adiutrix ad obstetricem Berin querellas defert contra eandem suam amgistram, et causa examinanda relogata fuit ad commissionem.
4. Clara Speckenbichlerin examinata obstetrix in Schwechat supplicat inscriptionem adiutricis quae etiam illi tali cum cautella admissa est, si adiutrix absoluta disciplina datis reversalibus intra li8neas non practicandi, inscriptionem susceperit.
5. Similiter Elisabetha Halfortin, inscripta adiutrix apud obstetricem Scharffin in Leopoldina, nunc vero obstetrix in Orth, datis hisce reversalibus ad petitum examen admissa est.
6. Carolus Josephus Pöller, medicinae studiosus, supplicat ut illum facultas in Panegyristam ad festum DD. Cosamae ad Daminani suscipiat eam oblatione 175 Fl. rogans praeterea con gradum
fol.211r
Doctoratus hic si capere intendat, ut facultas gratios quidquam in interstitijs indulgeret, et conclusit facultas quantam poterit, et si substiterit in petitum
7. Cum in nupera commissione propter magna commissa crimen obstetrix Herbstin ad carceres deducta fuerit, quaestio censeat facultas, et conclusum fuit, ut tempus 14 dierum in carceribus expleat, in facie facultatis commissa deprecetur, et per annum sublato signo obstetricali praxis sub comminatione gravioris poenae interdicatur, ubi demum de novo pro deponendo iuramento supplicare poterit.
8. Cum pharmacopoei, Chyrurgi, balneatores, obstetrices et alij quam plurimi agyrtae a praxi medica desistere nolint, consilium factum est, ut huius rei causa deisputatio quaedam delegata ex quibusdam membris facultatis ordinetur, cui potestes tribuatur quodvis negotium hoc in possu petrae tardi, et diiudicandi
## Sp. D. decanus determinationem ab inclyta facultate expetit, utrum pro festo DD. tutelarium saltem eam summam, quae ante annum fuit, expendere, possit, et conclusum cum talem contribuentem munificum oratorem sostitus sit, eidem in placito stare tantum expendendi.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.848, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.848/charter>, accessed at 2024-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success