Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[29. Oktober 1740]
Die 29. Octobris: Congregatio plenaria praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck, Deimbl, Freund, Quarin, Silveri, Anderler, Vogl, Höltl, Scholz, Pfundtheller, Mannagetta, Fezer, Haider, Weigant, Mack, Kessler, Proski, Hirsch, Diettman, Rauch jun., Pesenegger, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Holzbauer, Schellenberg, Falniz, Freund jun., Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Mannabach#, Knöring.
1. Exc. D. Dr. Engl, inclytae facultati per pedellum significare facit, quod praesens qua archiater serenissimae reginae pro alijs honorificum locum praetendat, hinc conclusum fuit, quod facultas nullo modo dissentiat eidem postulatum sessionem honorificam conferrre, eundem etiam cum nullus alius archiatrorum vel consiliorum adsit, capessere posset, melius tamen visum fuit esse si per commissarios eidem hoc propaletur, et cum facultas nesciat utrum ### penes archiatrale officium simul etiam characterem consiliarij possident sufficere si decretum Sp. D. decano monstret , quod etiam omni animo condescendit, sed pro hac sessione discessit.
2. Maria Barbara Puchamerin, obstetrix, rogat e4xamen suae adiutricis et admissa est.
3. Factum fuit initium praelegendorum per plures sessiones commissionaliter contractorum novorum statutorum, quia vero in 1. Tit. 2 ratione vel annullationis vel permanentiae classium aequalitas vototurm emergebat, res indecisa permansit.
NB.: Relatum etiam fuit, quod quaerela a Theresia Hokin, adiutrice contra suam magrum# obstetricem Barbaram Pergerin factae compositae fuerint.
Item: Quod balneator in Turri Tttmller ab illicitam praxim medicam iterato citatus severissime reprehensus fuerit, eum comminatione non solum mulctae peccuniariae, sed etiam gravioris arrestus.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.853, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.853/charter>, accessed at 2024-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success