useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.862
Signature: 1.9.862
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. März 1741
Sitzung vom 9. März 1741  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744

    x

    [9. März 1741]

    Die 9. Martij [1741] habita congregatio praesentibus Exc. DD. Silveri, Vogl, Knoblach, Hirsch.

    1. Maria Anna Rumlin, obstetrix extra urbem una cum sua filia caelibe Anna Catharina Mollitschin, et ancilla etiam caelibe Anna Maria Zigerin citatae fuerunt ob causam quod denunciatum fuerit obstetricem hanc filiam suam et ancillam hinc inde ad parturientes foeminas et baptizandos proles mittere

    fol.227r

    inde varia scandala publica et facultatis praeiudicia oriri posse, hinc inquisitione tam confessa, quam ab alijs confrontata fuit, quod ancilla plures iam proles ab utero enixas prehenderit et totum apud illos obstetrtricule officium peregerit, filia vero solumodo ad baptismalium factum intervenit quod eandem filium suam caelebem pro adiutrice inscribi curaverit apud obstetricm Catharinam Dumbskin die 18. Martij 1739, quare ad carceres obstetrix delata fuit, filia vero iniunctum fuit ut decretatio inscriptionis adferatur, et ancilla nisi ab illa dicedere vellet, omnis sub poena imposterum praxis obstetricalis quocunque nomine inhibita fuit.

    2. Similiter conventus nuper a barone de Sanz et barone de Seppotendorff colonello regiminis Römeriani, Franciscus Carbonelli, chyrurgus Cattelanus ex concluso facultatis ad arrestum deductus examinatus est primitus de cura in barone Sepottendorff propter vulnus quoddam a globo sclopetario circa costam sextam thoracis et in osse gentiformi pectoris perforante, perpessum; cuius etiam curam inivisse, et 10 aureos # a conto datae suae medicinae (quae constitit ex suffinigio Cinabarino cum auro fulminante parato, mixt. ex conf. hyacynth # bezoart sen. ex decoct lign aloes, sancti, sarsoparillia, liquirt,# ad fistulum curandum candella ex aegypt # herb sabinae #) cusus et assistentiae suae accepisse et cum praeter attestata M. D. de Lebzeltern et personae regiae chyrurgi Kayser inventus fuerit male curatus hinc ipsi impositum est ut 10 acceptas aureos restiruat: quod etiam fuere velle spopondit, per consultissimi D. Dr. Bergontina.

    fol.227v

    casa vero baronis de Sanz, cum Carbonelli contra honestatem illius exceperit, et omnia allata negaverit, delata fuit ad venerabile consistorium, cum autem expetitas, de non amplius hic practicandi, reversales dare noluerit detentus est in arresto

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.