Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[8. April 1741]
Die 8. Aprilis habita congreagtio publica praesentibus P. M. Sp. er Exc. DD. Engl, Deimbl, Vogl, Scholz, Fezer, Mack, Knoblach, Schram, Plencius, Falniz, Freund #, Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Juschiz, Mannabach, Knöring.
1. Josephus Haberman et Carolus Pichler, medicinae studiosos, supplicnates pro stipendio Emericano, item Antonius Mainone pro Stumpfiano remissi sunt pro parere ad DD. superintendentes.
2. D. superintendens fundationis additamenti Mannagettani ad Perlachianum favorabilem dant relationem pro fruendo stipendio huius anni 40 fl. pro Igantio Raither, medicinae studioso et ipsi collatum fuit.
3. Vidua p.m. Dr. Lehr in domo pauperum item # supplicat subsidium sed semel pro semper repulsam passa est.
4. Christina Lebhartin, Rosina Fahrnerin, Eleonora Zachin, obstetrices extra urbem specificam dant denominationem quorundam obstetricum, quae plures etiam quam
fol.229r
unam foeminam instar obstetricum habeant, et omnia opera obstetrici competentia perficere sinant; hinc conclusum ut commissionaliter inquiratur et puninatur conventae.
5. Delatum fuit facultati, quod FF. Misericordiae in et extra urbem tam medicas quam chyrurgicas curas impone suscipiant, imo in scandalum saecularium sc#rudines ad veras haemorrhoidales foeminis applicent, dein quos Exc. D. collega noster Dr. Schellenberg ipsis collegia tam theorica quam practica tradat, unde tales pseudomedicastri in damnum publicem et privilegia facultatis oriuntur, ideo conclusum futi, ut per decretum P. priori insinuetur inhibitio huius attentati, ac etiam D. Dr. Schellenberg ne facultas necessitetur altioribus instantijs id demonstrare.
6. Lectum est decretum per venerabile consistorium ab excelso regimine ad facultatem missum in quo iniungitur, ut Dr. Podiwinski votum et sessio absque ulteriori tentamine et exercitio gratis tribuartur, super quod et facta in contrarium demonstratio a facultate danda lecta fuit, quae placuit.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.864, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.864/charter>, accessed at 2024-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success