useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.897
Signature: 1.9.897
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. August 1741
Sitzung vom 26. August 1741  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744

    x

    [26. August 1741]

    Die 26. Augusti: Habita congregatio praesentibus Exc. DD. Bucamps, Vogl, Steindl, Schram, Plencius, Hauzinger.

    1. Lectae sunt litterae requisitoriales praetorij Viennensis, foeminam quamdam nomine Barbaram Pachmannin ex capite suspicionis abacti foetus propter inventas in domo infirmario ### secundinas, arrestatam concernentes, quibus expetunt: Primo, qualem infirmitatem ibidem habuerit, utrum in ea deliraverit, qualia medicamenta adhibita fuerint, et an non illa ad promovendum abortum concurrere potuerit. Dein etiam utrum etsi in casu mollam gessisset, foeminis in illa uti in foetu vero secundinae secedere soleant.

    fol.238r

    Ad quae quaesita taliter respondendum esse conclusum fuit, quod arrestata febri maligna decubuerit ex relatis # D. Bucamps in qua illum unquam delirasse se non reflectare posse, aut quae adhibuit toto genere morbo maligno congrua inventa fuerunt, neque ea quidquam etsi gravida fuisset ad amovendum foetum quidquam contribuere potuisse, de reliquo cum corpus delicti inventarum sic iudicatarum secundinarum nobis observandum non fuerit, nil verti determinari posse, cum etiam a foeminis molam gestantibus talis concretio carnosa instar secundinarum uti post exclusum foetum secedere solent.

    2. Maria Anna Arnoldin, regij spiculatoris uxor, causam faciens contra obstetricem Susannam Pergerin, eo, quod obstetrix illam propter male denunciatum apud forum mareschalli cum # et in lue venerea suspectum affectum fluxus albi in quo ipsam curare intentaverat, diffamaverit. Comparuit una cum citata obstrice, et inquisita causa actrici haec resolutio data fuit: šber Anfrag

    ####

    3. Conquestae iterato sunt quaedam obstetrices extra urbem in fundo ad S. Udalricum et Mariam Auxiliatricem, quod quaedam dentur obstetrices, quae adhuc illicite non in scriptas foeminas ad inserviendas parturientes teneant, praesertim accusant obstetricem Niklin, quod filiam suam ad obstetricem sen., Zachin inscriptam doceat. Hac vero negans et probum alicuius talis intentati expetita.

    fol.238v

    Cum vero magistra Zachin infirma eam instruere non valeat, hinc indultum fuit obstetrici Niklin, ut interea temporis filiam suam docere valeat, quo etiam aliae obstetrices contentatae fuerunt.

    4. Joannes Michael Haingruber, #riga, accusat balneatorem in Leopoldina nomine Garzarolli propter male celebratam V.S.# unde suum servitium praestare non voluit, et per alium balneatorem curari debuit, ideoque petit damnificationem, quod ita compositum fuit, ut auriga duobus florenis a balneatore persolvendis contentu discederet.#

    5. Susanna Prandtnerin, obstetrix suburbana, sibi satisfieri rogat ab obstetrice Susanna Schefferin, eo quod ipsam apud judicem fundi eum# mendacijs detulerit et diffamaverit, asserens domi suae foeminam quondam in scalis perperisse ex post statim mortuam fuisse, cuius corpus nemini notum fuerit, quo illum devenerit. Hinc citata obstetrix Schefferin coram facultate contestata est, se ipsam hoc non vidisse, sed solumodo ab alia hoc audivisse, de reliquo nil inhonesti de illa sciat, quare ipsi iniunctum fuit, ut apud eundem judicem sua dicta revocet, et quod in rei veritate de obstetrice Prandtnerin huius facti ne quidquam nisi ex relatione aliarum sciat.

    6. Anna Maria Ederin, obstetrix intra urbem, defert contra suam ante quinque vel sex septimanas inscriptam adiutricem Agnetem Donabaumin, quod experiatur illam summe reprehensibilibus probis obnoxia esse, vi quorum non solum magnam prostitutionem quin et iram dei metuendam habeat, quare illam ex sua doctrina exscribi defiderat, audita veri utraque parte, et cum obstetricis allata nullo fundamento probabili suff# ulta inventa fuerit, ideo conslusum fuit, ut adiutrix quidem a magistra exscribatur, sibi vero adiutrix de alia magistra competente terminum suae disciplinae absolverit, et acceptas ab inscripta peccunias quod contra statuta fecit, restituat, quod et factum est.

    7. Matthias Gerhardters, quodam balneator in Nuádorff, qui ab illo loco ablegatus fuit, rogat ut illi facultas licentiam impetiatur alibi locoram extra urbem, ut Hernals vel Waring praxim suam excredendi, sed cum facultatis non intersit locum assignare negativam tulit.

    fol.239r

    8. Joannes Ernestus Mnzenberger, chymysta et balsemista, supplicat censuram typis evulganda schedulae supra tincturam aliquam suo nomine magnifiam, cuius causa remissus est pro parere ad collegium pharmaceuticum.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.