useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.94
Signature: 1.9.94
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. März 1724
Sitzung vom 2. März 1724  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744

    x

    [2. März 1724]

    Congregatio sexta publica 2da Martij [1724] praesentibus Excell. ac Clariss. DD. Ruck, Widman, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Deimbl, Pamminger, Braun, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Chrisman, Anderlehr, Czeppl, Vogl, Höltl

    1o Josephus Glaser medicinae studiosus ante aliquot dies de urina defendens, supplicat materia pro baccalaureatu, conclusum: Quod possit se insinuare circa autumnum, servando tamen statuta

    2do Senior et Collegium pharmaceuticum sollicitant visitationem materialistarum; conclusum fiat.

    3tio Eva Catharina Keuffin supplicat pro inscriptione ad Mariam Antoniam Duslin licet, nondum sit ex numero seniorum. Conclusum, stantibus statuis non posse fieri.

    4to Barbara Pergin, adiutrix apud Susannam Eiseneichin, supplicat pro examine, et cum solum tres menses desint a quardiennio, conclusum, ut 19. Aprilis examinetur.

    5to Philippus Jacobus Weigand Francoherbipolensis et Franciscus Petrus de jeckner supplicant pro stipendio Stumpfiano, conclusum: DDris superintendentibus pro parere.

    6to Maria Antonia Duslin supplicat contra Susannam Eiseneichin in puncto iniuriae verbalis, conclusum, hoc negotium non esse nostri fori.

    7tio Exc. D Johannes Antonius Franciscus Deimbl conqueritur contra omnes examinatos chyrurgos, balneatores et obstetrices in Leopoldina de illicita praxi, conclusum: ut ad proximam congregationem omnes per pedellum curet vocari.

    8vo Johannes Paulus Landwehr balneaor in Lerchenfeld sollivitat examen, conclusum, ut cum civicis hac de re fiat conventio.

    9no Johannes Michael Braun balneator apud B.V. Auxiliatricem similiter sollicitat examen, conclusum: ut riusque# in ipsius causa hac emanatam Excelsi Regiminis sententiam afferat.

    10mo Maria Haasin ancilla quondam pie defuncti D. Kremer supplicat pro stipendio Emericano nuptiali, decisum DD. superintendentibus pro parere.

    11mo Exc. D. Josephus de Bucamps supplicat apud Venerabile Consistorium pro collatura Professurae Anatomicae, quod pro parere remissum est, proin ipso discedente, conclusum, informationem secundum nuperum conclusum esse dandam. Quod factum, hinc voto non potitus est.

    12mo Exc. D. Franciscus Ernestus Prckman Acatholicus Helmstadij in Doctore medicinae promotus, supplicat (intuitae professionis fidei catholicae) physicatum quendam, interim vero adiutam, sed repulsum passus est. fol.35v

    13to Exc. D. Johannes Leopoldus Braband denuo supplicat pro adiuta, sed cum modo sit in infirmiaria FF. Misericordiae, nihil resolutum.

    14to Tribus fabrorum Soproniensium supplicant pro judicio medico - legali in causa, cum quidam ipsorum 4 Maij anni elapsi cum sua consorte copulatus, ex ea 4 Novembris accepit duas proles masculas, quaeritur: an hoc# proles sint sex mensium, et que tales possint esse legitimi et vitales, conclusum: Cum casus non sitexquisite medice descriptus, exc. D. Hartung collega noster, physicus Sopronij autem esse expediendas, pro genuina relatione, et ut actores de obstetrice juratam afferant attestionem.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.