useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1002-1969) 2331
Signature: 2331
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. April 1280, Salzburg
Erzbischof Friedrich II. von Salzburg stellt eine vidimierte Abschrift der Urkunde a. 1244 über den Umfang der Diözese Lavant aus.  

orig.Orig.
Current repository
Archiv der Erzdiözese Salzburg (www.kirchen.net/archiv)

2 Wachssiegel, das 2. zerbrochen.
    Graphics: 
    x
    Fridericus dei gratia Salzpurgensis Ecclesie Archiepiscopus apostolice sedis Legatus. vniuersis presentia inspecturis In perpetuum. Scripturam infrascripti Tenoris nobis dilectus in Christo frater. Ortolfus Lauentinus prepositus, exhibens, petiuit humiliter. vt quia Sigillum felicis recordationis. domini Eberhardi predecessoris nostri in ea non apparuit, et carta ceperat iam consumi, nos ei per innouationis gratiam dignaremur misericorditer subuenire. ne in futurum re in obliuionem ex diuturnitate deducta ex corruptione littere, ius suum pariter rumperetur. Nobis igitur de hoc requirentibus, factaque per fratres nostri Capituli de eius continentia plena fide. pro conseruatione iuris Ecclesie Lauantine illam sibi duximus innouandam. Tenor autem erat per omnia in hec verba. In nomine Sancte et indiuidue trinitatis Amen. Eberhardus dei gratia Salzburgensis Archiepiscopus Apostolice Sedis Legatus. In perpetuum. Cum ecclesie nostre dyocesis esset adeo diffusa. Quod eam personaliter secundum vt decet Pontificalem modestiam perlustrare totam, quandoque maioribus occupati negociis non possemus. et ex hoc timentes dispendium animarum, pastoralis officii diligentia inuitati, de voluntate et consensu Capituli nostri, et de Licentia domini Honorii pape tercii. Episcopatum creauimus Lauentinum.1) In Ecclesia Sancti Andree. ipsius terminos per Capellas, et Parrochiales Ecclesias limitantes. quarum nomina. ne in dubium in posterum reuocetur. et ne termini distrahantur. duximus exprimenda. Ecclesiam sancti Andree cum suis Capellis. Ecclesiam in Lauentmunde.2) cum suis Capellis. Ecclesiam in Remsnich3), Ecclesiam sancti Floriani4) cum suis Capellis. Capellam sancti Petri5) iuxta Lindenberch.6) Capellam sancti Martini7) iuxta Sulbam et Capellam Suzenteler.8) per quas Capellas et Ecclesias eiusdem Cathedre dyocesis est distincta. Archidyaconatum earumdem Ecclesiarum cum Capitulo in Traberch.9) Friderico Sancti Andree preposito, et omnibus suis successoribus canonice substitutis, perpetualiter tradidimus possidendum. eo vt maior auctoritas, et iurisdicio apud eos valeat reperiri. Vt autem hec nostra ordinacio a nobis et nostris successoribus inuiolabiliter obseruetur. Hanc paginam super hoc conscribi fecimus, Sigilli nostri munimine roborantes. Datum Frisaci Anno domini. M. CC. xliiii. Indiccione secunda. In cuius innouationis perpetuam memoriam, et cautelam. presentem litteram nostri et Capituli nostri Sigillorum munimine fecimus roborari. Actum et Datum Salzburge Anno domini M. CC. Occuagesimo. ydus Aprilis
    Source Fulltext: DOPPLER

    Original dating clauseActum et Datum Salzburge Anno domini M. CC. Occuagesimo. ydus Aprilis



    Notes
    1) Das Bistum Lavant mit dem Sitze zu St. Andrä im Lavanttale wurde errichtet im Jahre 1225. 2) Pfarre Lavamünd am Einflusse der Lavant in die Drau. 3) Pfarre Remschnigg bei Mahrenberg. 4) Pfarre St. Florian an der Laßnitz. 5) Pfarre St. Peter im Sulmtal. 6) Schloss Limberg bei Schwanberg. 7) Pfarre St. Martin im Sulmtal. 8) Ao. 890. 20. Nov. Arnulfus Rex.."ut Luonsniza et Sulpa de alpibus fluunt, quicquid inter has duas amnes habemus totum ad predictum monasterium (S. Petri et. S. Rudberti) concedimus. et forestum Susel.. venacionemque in dulcis vallibus" (Juvavia Anhang p. 114). - Erzb. Adalbert III. von Salzburg vertauscht a. 1168 an Pf. Conrad von St. Florian an der Laßnitz "villam Suoscintelen cum suis terminis." (v. Meiller´s Salzb. Regesten p. 116. 6. Nach Anm. 3. p. 480 liegen die "termini" dieser villa ebenfalls im Laßnitz- und im Sulmtal.) - Auch die in vorliegender Urkunde - zugleich mit Ecclesia s. Floriani, Capella s. Petri iuxta Lindenberch. und Capella s. Martini iuxta Sulbam - der Diözese Lavant zugewiesene "Capella Suzenteler" ist zwischen der Laßnitz und der Sulm, wahrscheinlich in der Pfarre St. Andrä in Sausal, zu suchen, welche mit S. Floriani, S. Petri et Pauli in Sulmthal, S. Georgii in Remschneg, und einigen andern im Jahre 1787 von Lavant an Seckau abgetreten worden ist. 9) Propsteipfarre Unterdrauburg. - In Folge der Diözesanregulierung von 1858 gehören jetzt die Stadtpfarre St. Andrä im Lavantthale, die Pfarre Lavamünd, und die Propsteipfarre Unterdrauburg zur Diözese Gurk, die Pfarre Remschnigg wieder zur Diözese Lavant, und die Pfarren St. Florian, St. Peter und St. Martin im Sulmthal, und St. Andrä in Sausal zur Diözese Seckau.
    Places
    • Salzburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.